Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 415

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 415

enim numerus eum sequebatur barbara feritate certaminum rabiem undique concitante.

1.           cuius adseveratione eadem subinde replicantis ad maiora stimulati fiducia missis legatis satis pro imperio Caesari mandaverunt ut terris abscederet virtute sibi quaesitis et ferro: qui ignarus pavendi nec ira nec dolore perculsus sed fastus barbaricos ridens tentis legatis ad usque perfectum opus castrorum in eodem gradu constantiae stetit inmobilis.

2.           Agitabat autem miscebatque omnia sine modo ubique sese diffunditans et princeps audendi periculosa rex Chonodomarius ardua subrigens supercilia ut saepe secundis rebus elatus

3.           nam et Decentium Caesarem superavit aequo Marte congressus et civitates erutas multas vastavit et opulentas licentiusque diu nullo refragante Gallias persultavit. ad cuius roborandam fiduciam recens quoque fuga ducis accessit numero praestantis et viribus.

4.           Alamanni enim scutorum insignia contuentes norant eos milites permisisse paucis suorum latronibus terram, quorum metu aliquotiens, cum gradum conferrent, amissis pluribus abiere dispersi. quae anxie ferebat sollicitus Caesar quod trudente ipsa necessitate digresso periculis cum paucis licet fortibus, populosis gentibus occurrere cogebatur.

5.           Iamque solis radiis rutilantibus tubarumque concinente clangore pedestres copiae lentis incessibus educuntur earumque lateri equestres iunctae sunt turmae, inter quas cataphractarii erant et sagittarii, formidabile genus armorum.

6.           et quoniam a loco, unde Romana promota sunt signa, ad usque vallum barbaricum quarta leuga signabatur et decima id est unum et viginti milia passuum, utilitati securitatique recte consulens Caesar revocatis praecursatoribus iam antegressis indictaque solitis vocibus quiete cuneatim circumsistentes adloquitur genuina placiditate sermonis:

7.           ґVrget ratio salutis tuendae communis ut parcissime dicam non iacentis animi Caesarem hortari vos et orare, conmilitones mei, ut adulta robustaque virtute confisi cautiorem viam potius eligamus ad toleranda vel ad depellenda quae sperantur, non praeproperam et ancipitem.

8.           ut enim in periculis iuventutem inpigram esse convenit et audacem, ita cum res postulat, regibilem et consultam. quid igitur censeo, si arbitrium adfuerit vestrum, iustaque sustinet indignatio, paucis absolvam.

9.           iam dies in meridiem vergit, lassitudine nos itineris fatigatos scrupulosi tramites excipient et obscuri, nox senescente luna nullis sideribus adiuvanda, terrae protinus aestu flagrantes nullis aquarum subsidiis fultae: quae si dederit quisquam commode posse transiri, ruentibus hostium examinibus post otium cibique refectionem et potus, quid nos agimus? quo vigore inedia siti laboreque membris marcentibus occurramus?

10.       ergo quoniam negotiis difficillimis saepe dispositio tempestiva prospexit et statum nutantium rerum recto consilio in bonam partem accepto aliquotiens divina remedia repararunt, hic quaeso vallo fossaque circumdati divisis vigiliis quiescamus somnoque et victu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla victricia primo lucis moveamus exordioЄ.

11.       Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes ardoremque pugnandi hastis inlidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore fiduciaque sui et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque, ut exitus docuit, salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos, dum adesse potuit, incitabat. I4. accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum adsensus maximeque Florentii praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis dum instarent barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam, ut putavit, non sine ultimorum conatu graviter toleraturi.

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector