Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 417

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 417

ad Serapionis transtulit nomen. 26. hos sequebantur potestate proximi reges mumero quinque regalesque decem et optimatum series magna armatorumque milia triginta et quinque, ex variis nationibus partim mercede, partim pacto vicissitudinis reddendae quaesita.

1.           Iamque torvum concrepantibus tubis Severus dux Romanorum aciem dirigens laevam cum prope fossas armatorum refertas venisset, unde dispositum erat ut abditi repente exorti cuncta turbarent, stetit inpavidus suspectiorque de obscuris nec referre gradum nec ulterius ire temptavit.

2.           quo viso animosus contra labores maximos Caesar ducentis equitibus saeptus, ut ardor negotii flagitabat, agmina peditum impetu veloci discurrens verbis hortabatur.

29 et quoniam adloqui pariter omnes nec longitudo spatiorum extenta nec in unum coactae multitudinis permitteret crebritas et alioqui vitabat gravioris invidiae pondus ne videretur id adfectasse quod soli sibi deberi Augustus existimabat cautior sui hostium tela praetervolans his et similibus notos pariter et ignotos ad faciendum fortiter accendebat:

1.           ґadvenit, o socii, iustum pugnandi iam tempus olim exoptatum mihi vobiscum, quod antehac arcessentes, arma inquietis motibus poscebatisЄ.

2.           item cum ad alios postsignanos in acie locatos extrema venisset ґenЄ inquit ґconmilitones, diu speratus praesto est dies conpellens nos omnes elutis pristinis maculis Romanae maiestati reddere proprium decus. hi sunt barbari, quos rabies et inmodicus furor ad perniciem rerum suarum coegit occurrere nostris viribus opprimendos Є.

3.           alios itidem bellandi usu diutino callentes aptius ordinans his exhortationibus adiuvabat ґexsurgamus viri fortes: propellamus fortitudine congrua inlisa nostris partibus probra: quae contemplans Caesaris nomen cunctando suscepiЄ.

4.           quoscumque autem pugnae signum inconsulte poscentes rupturosque imperium inrequietis motibus praevideret ґquaesoЄ inquit ґne hostes vertendos in fugam sequentes avidius futurae victoriae gloriam violetis, neu quis ante necessitatem ultimam cedat. nam fugituros procul dubio deseram, hostium terga caesuris adero indiscretus, si hoc pensatione moderata fiat et cautaЄ.

5.           Haec aliaque in eundem modum saepius replicando maiorem exercitus partem primae barbarorum opposuit fronti, et subito Alamannorum peditum fremitus indignationi mixtus auditus est unanimi conspiratione vociferantium relictis equis secum oportere versari regales, ne, siquid contigisset adversum, deserta miserabili plebe facilem discedendi copiam reperirent.

6.           hocque conperto Chonodomarius iumento ipse statim desiluit et secuti eum residui idem facere nihil morati: nec enim eorum quisquam ambigebat partem suam fore victricem.

7.           Dato igitur aenatorum accentu sollemniter signo ad pugnandum utrimque magnis concursum est viribus. propilabantur missilia et properantes cito quam considerato cursu Germani telaque dextris explicantes involavere nostrorum equitum turmas frendentes inmania eorumque ultra solitum saevientium comae fluentes horrebant et elucebat quidam ex oculis furor, quos contra pertinax miles scutorum obicibus vertices tegens eiectansque gladios vel tela concrispans mortem minitantia perterrebat.

8.           cumque in ipso proeliorum articulo eques se fortiter conturmaret et muniret latera sua firmius pedes, frontem artissimis conserens parmis, erigebantur crassi pulveris nubes variique fuere discursus nunc resistentibus nunc cedentibus nostris, et obnixi genibus quidam barbari peritissimi bellatores hostem propellere laborabant, sed destinatione nimia dexterae dexteris miscebantur et umbo trudebat umbonem caelumque exultantium cadentiumque resonabat a

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector