Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 423

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 423

se supplere firmaret, talium gnarus, animam prius amittere quam hoc sinere fieri memorabat.

1.           norat enim huius modi provisionum, immo eversionum, ut verius dixerim, insanabilia vulnera saepe ad ultimam egestatem provincias contraxisse, quae res, ut docebitur postea, penitus evertit Illyricum.

2.           ob quae praefecto praetorio ferri non posse clamante se repente factum infidum, cui Augustus summam commiserit rerum, Iulianus eum sedatius leniens scrupulose conputando et vere docuit non sufficere solum, verum etiam exuberare capitationis calculum ad commeatuum necessarios apparatus.

3.           nihilo minus tamen diu postea indictionale augmentum oblatum sibi nec recitare nec subnotare perpessus humi proiecit. litterisque Augusti monitus ex relatione praefecti, non agere ita perplexe ut videretur parum Florentio credi, rescripsit gratandum esse si provincialis hinc inde vastatus saltem sollemnia praebeat, nedum incrementa, quae nulla supplicia egenis possent hominibus extorquere. factumque est tunc et deinde unius animi firmitate, ut praeter solita nemo Gallis quicquam exprimere conaretur . . .

4.           inusitato exemplo id petendo Caesar inpetraverat a praefecto ut secundae Belgicae multiformibus malis oppressae dispositio sibi committeretur ea videlicet lege, ut nec praefectianus nec praesidalis apparitor ad solvendum quemquam urgeret. quo levati solatio cuncti, quos in cura . . . . . . separat suam, nec interpellati ante praestitutum tempus debita contulerunt.

1.           Inter haec recreandarum exordia Galliarum administrante secundam adhuc Orfito praefecturam obeliscus Romae in circo erectus est maximo. super quo nunc, quia tempestivum est, pauca discurram.

2.           urbem priscis saeculis conditam ambitiosa moenium strue et portarum centum aditibus celebrem hecatompylos Thebas institutores ex facto cognominarunt, cuius vocabulo provincia nunc usque Thebais adpellatur.

3.           hanc inter exordia pandentis se late Carthaginis inproviso excursu duces oppressere Poenorum, posteaque reparatam Persarum rex ille Cambyses quoad vixerat alieni cupidus et inmanis Aegypto perrupta adgressus est, ut opes exinde raperet invidendas, ne deorum quidem donariis parcens.

4.           qui dum inter praedatores turbulente concursat, laxitate praepeditus indumentorum concidit pronus ac suomet pugione, quem aptatum femori dextro gestabat, subita vi ruinae nudato vulneratus paene letaliter interisset.

5.           longe autem postea Cornelius Gallus Octaviano res tenente Romanas Aegypti procurator exhausit civitatem plurimis interceptis reversusque cum furtorum arcesseretur et populatae provinciae, metu nobilitatis acriter indignatae, cui negotium spectandum dederat imperator, stricto incubuit ferro. is est, si recte existimo, Gallus poeta, quem flens quodam modo in postrema Bucolicorum parte Vergilius carmine leni decantat.

6.           In hac urbe inter labra ingentia diversasque moles figmenta Aegyptiorum numinum exprimentes obeliscos vidimus plures aliosque iacentes et conminutos, quos antiqui reges bello domitis gentibus aut prosperitatibus summarum rerum elati montium venis vel apud extremos orbis incolas perscrutatis excisos erectosque dis superis in religione dicarunt.

7.           est autem obeliscus asperrimus lapis in figuram metae cuiusdam sensim ad proceritatem consurgens excelsam, utque radium imitetur, gracilescens, paulatim specie quadrata in verticem productus angustum, manu levigatus artifici.

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector