Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 435

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 435

1.           tali textu recte factorum Constantius iam metuente sublimior militarique consensu secundo Sarmaticus appellatus ex vocabulo subactorum, iamque discessurus convocatis cohortibus et centuriis et manipulis omnibus tribunal insistens signisque ambitus et aquilis et agmine multiplicium potestatum his exercitum adlocutus est, ore omnium favorabilis, ut solebat:

2.           "Hortatur recordatio rerum gloriose gestarum omni iucunditate viris fortibus gratior admodum verecunde replicare, quae divinitus delata sorte vincendi et ante proelia et in ipso correximus fervore pugnarum, Romanae rei fidissimi defensores. quid enim tam pulchrum tamque posteritatis memoriae iusta ratione mandandum quam ut miles strenue factis, ductor prudenter consultis exultet?

3.           persultabat Illyricum furor hostilis, absentiam nostram inanitate tumenti despiciens, dum Italos tueremur et Gallos, variisque discursibus vastabat extima limitum, nunc cavatis roboribus, aliquotiens peragrans pedibus flumina, non congressibus nec armis fretus aut viribus sed latrociniis adsuetus occultis, astu et ludificandi varietate iam inde ab instituta gente nostris quoque maioribus formidatus: quae longius disparati, qua ferri poterant, tulimus, leviores iacturas efficacia ducum vetari posse sperantes.

4.           ubi vero per licentiam scandens in maius ad funestas provinciarum clades erepsit et crebras, communitis aditibus Raeticis tutelaque pervigili Galliarum securitate fundata, terrore nullo relicto post terga venimus in Pannonias, ut placuit numini sempiterno, labentia firmaturi: cunctisque paratis, ut nostis, vere adulto egressi arripuimus negotiorum maximas moles: primum ne struendo textis conpagibus ponti telorum officeret multitudo, quo opera levi perfecto visis terris hostilibus et calcatis, obstinatis ad mortem animis conatos resistere Sarmatas absque nostrorum dispendio stravimus, parique petulantia ruentes in agmina nobilium legionum Quados Sarmatis adiumenta ferentes adtrivimus. qui post aerumnosa dispendia inter discursus et repugnandi minaces anhelitus, quid nostra valeat virtus experti, manus ad dimicandum aptatas armorum abiecto munimine pone terga vinxerunt restareque solam salutem contemplantes in precibus, adfusi sunt vestigiis Augusti clementis, cuius proelia saepe conpererant exitus habuisse felices.

5.           his sequestratis Limigantes quoque fortitudine superavimus pari, interfectisque pluribus alios periculi declinatio adegit suffugia petere latebrarum palustrium.

6.           hisque secundo finitis eventu lenitatis tempus aderat tempestivae. Limigantes ad loca migrare conpulimus longe discreta, ne in perniciem nostrorum se commovere possent ulterius, et pepercimus plurimis et Zizaim praefecimus Liberis, dicatum nobis futurum et fidum, plus aestimantes creare quam auferre barbaris regem, hoc decore augente sollemnitatem quod isdem quoque rector tributus antehac electus est et acceptus.

7.           quadruplex igitur praemium, quod unus procinctus absolvit, nos quaesivimus et res publica, primo ultione parta de grassatoribus noxiis, deinde quod vobis abunde sufficient ex hostibus captivi. his enim virtutem oportet esse contentam, quae sudore quaesivit et dexteris.

8.           nobis amplae facultates opumque sunt magni thesauri: integra omnium patrimonia nostri labores et fortitudo servarint. hoc enim boni principis menti, hoc successibus congruit prosperis.

9.           postremo ego quoque hostilis vocabuli spolium prae me fero, secundum Sarmatici cognomentum, quod vos unum idemque sentientes mihi – ne sit adrogans dicere – merito tribuistis". Post hunc dicendi finem contio omnis alacrior solito, aucta spe potiorum et lucri, vocibus festis in laudes imperatoris adsurgens deumque ex usu testata non posse Constantium vinci, tentoria repetit laeta. et reductus imperator ad regiam otioque bidui recreatus Sirmium cum

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector