Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 446

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 446

me quidam discriminato capite, quod in aequas partes ictus gladiifiderat validissimus, in stipitis modum undique coartatus haereret.

1.           et licet multiplicia tela per tormentorum omnia genera volarent epropugnaculis, hoc tamen periculo murorum nos propinquitas eximebat,tandemque per posticam ingressus refertam inveni confluente ex finitimis viriliet muliebri sexu. nam et casu illis ipsis diebus in suburbanis peregrinacommercia circumacto anno solita celebrare multitudo convenarum augebatagrestium.

2.           interea sonitu vario cuncta miscentur partim amissos gementibus, aliis cumexitio sauciis, multis caritates diversas, quas prae angustiis videre nonpoterant, invocantibus.

1.           Hanc civitatem olim perquam brevem Caesar etiam tum Constantius, utaccolae suffugium possint habere tutissimum, eo tempore quo Antoninupolimoppidum aliud struxit, turribus circumdedit amplis et moenibus, locatoque ibiconditorio muralium tormentorum fecit hostibus formidatam suoque nominevoluit appellari.

2.           et a latere quidem australi geniculato Tigridis meatu subluitur propiusemergentis; qua euri opponitur flatibus, Mesopotamiae plana despectat; undeaquiloni obnoxia est, Nymphaeo amni vicina, verticibus Taurinis umbraturgentes Transtigritanas dirimentibus et Armeniam; spiranti zephyrocontraversa Gumathenam contingit regionem uberem et cultu iuxta fecundam,in qua vicus est Abarne nomine sospitalium aquarum lavacris calentibus notus. in ipso autem Amidae meditullio sub arce fons dives exundat potabilis quidem,sed vaporatis aestibus non numquam faetens.

3.           cuius oppidi praesidio erat semper quinta Parthica legio destinata cumindigenarum turma non contemnenda. sed tunc ingruentem Persarummultitudinem sex legiones raptim percursis itineribus antegressae murisadstitere firmissimis. Magnentiaci et Decentiaci quos post consummatos civilesprocinctus, ut fallaces et turbidos ad orientem venire compulit imperator, ubinihil praeter bella timetur externa, et Tricensimani Decimanique Fortenses etSuperventores atque Praeventores cum Aeliano iam Comite, quos tirones tumetiam novellos hortante memorato adhuc protectore erupisse a SingaraPersasque fusos in somnum rettulimus trucidasse complures.

4.           aderat comitum quoque sagittariorum pars maior, equestres videlicetturmae ita cognominatae, ubi merent omnes ingenui barbari, armorumviriumque firmitudine inter alios eminentes.

1. Haec dum primi impetus turbo conatibus agitat insperatis, rex cum populosuo gentibusque quas ductabat, a Bebase loco itinere flexo dextrorsus, utmonuerat Antoninus, per Horren et Meiacarire et Charcha ut transiturusAmidam, cum prope castella Romana venisset, quorum unum Reman, alterumBusan appellatur, perfugarum indicio didicit multorum opes illuc translatasservari, ut in munimentis praecelsis et fidis, additumque est ibi cum suppellectilipretiosa inveniri feminam pulchram cum filia parvula Craugasii Nisibenicuiusdam uxorem, in municipali ordine genere, fama, potentiaquecircumspecti.

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector