Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 468

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 468

non ante discessit quam labefactata murorum parte reparata firmissime alimentisque adfatim conditis armatos ibi locaret insignis origine bellique artibus claros. verebatur enim, quod accidit, ne amissionem castrorum ingentium ferentes aegre Romani ad eadem obsidenda viribus magnis accingerentur.

1.           Latius se proinde iactans additaque spe quicquid adgredi posset adipiscendi, interceptis castellis aliis vilioribus Virtam adoriri disposuit, munimentum valde vetustum, ut aedificatum a Macedone credatur Alexandro, in extremo quidem Mesopotamiae situm, sed muris velut sinuosis circumdatum et cornutis instructioneque varia inaccessum.

2.           Quod cum omni arte temptaret, nunc promissis defensores alliciens, nunc poenas cruciabiles minitans, aliquotiens struere aggeres parans obsidionalesque admovens machinas, multis acceptis vulneribus quam inlatis, omisso vano incepto tandem abscessit.

1.           Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphratem. quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, metuens expeditiones Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens inpensiore cura limitem instruebat eoum omni apparatu bellorum. arma quoque et tirocinia cogens legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum statariae pugnae per orientales saepius eminuere procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis loca suspecta protinus occuparet.

2.           Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum quorsum evaderet pertimescens, erat anxius, nusquam adsensurum Constantium factis multa volvendo considerans, apud quem sordebat ut infimus et contemptus.

3.           circumspectis itaque trepidis rerum novarum exordiis legatos ad eum mittere statuit gesta docturos eisque concinentes litteras dedit, quid actum sit quidve fieri oporteat deinceps monens apertius et demonstrans.

4.           quamquam eum haec dudum conperisse opinabatur relatu Decentii olim reversi et cubiculariorum recens de Galliis regressorum, qui ad Caesaream aliqua portavere sollemnia. et quamquam non repugnanter, tamen nec adrogantibus verbis quicquam scripsit ne videretur subito redundasse. Erat autem litterarum sensus huius modi:

5.           ґEgo quidem propositi mei fidem non minus moribus quam foederum pacto, quoad fuit, umum semper atque idem sentiens conservavi, ut effectu multiplici claruit evidenter.

6.           iamque inde uti me creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti, potestate delata contentus currentium ex voto prosperitatum nuntiis crebris ut apparitor fidus tuas aures implevi, nihil usquam periculis meis adsignans, cum documentis adsiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis in laboribus me semper visum omnium primum, in laborum refectione postremum.

7.           Sed bona tua venia dixerim, siquid novatum est nunc, ut existimas: in multis bellis et asperis aetatem sine fructu conterens miles olim deliberatum implevit, fremens secundique inpatiens loci rectorem, cum nullas sibi vices a Caesare diuturni sudoris et victoriarum frequentium rependi posse contemplaretur.

8.           cuius iracundiae nec dignitatum augmenta nec annuum merentis stipendium id quoque inopinum accessit, quod ad partis orbis eoi postremas venire iussi homines adsueti glacialibus terris, separandique liberis et coniugibus egentes trahebantur et nudi. unde solito saevius efferati nocte in unum collecti palatium obsidere, Augustum Iulianum vocibus

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector