Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 490

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 490

diu delituit, nec redire ante mortem potuit Iuliani, capitis crimine tamen damnatus est absens.

1.           pari sorte Evagrius comes rei privatae et Saturninus ex cura palatii et Cyrinus ex notario portati sunt in exilium. Vrsuli vero necem largitionum comitis ipsa mihi videtur flesse Iustitia, imperatorem arguens ut ingratum. cum enim Caesar in partes mitteretur occiduas omni tenacitate stringendus, nullaque potestate militi quicquam donandi delata, ut pateret ad motus asperior exercitus, hic idem Vrsulus datis litteris ad eum, qui Gallicanos tuebatur thesauros, quicquid posceret Caesar procul dubio iusserat dari.

2.           quo extincto cum maledicis exsecrationibusque multorum se Iulianus sentiret expositum, inpurgabile crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua hominem adfirmabat occisum, praetendens, quod eum militaris ira delevit, memor quae dixerat, ut ante rettulimus, cum Amidam vidisset excisam.

3.           ideoque timidus videbatur vel parum intellegens quid conveniret, cum Arbitionem semper ambiguum et praetumidum his quaestionibus praefecisset, aliis specie tenus cum principiis legionum praesentibus, quem primum omnium saluti suae norat obiectum, ut decuit victoriarum civilium participern fortem.

4.           Et quamquam haec, quae rettulimus, eius displicuere fautoribus, sequentia tamen severitatis recto vigore sunt gesta. Apodemium enim ex agente in rebus, quem in Silvani necem et Galli effrenatius arsisse docuimus, Paulumque notarium cognomento Catenam, cum multorum gemitu nominandum, vivos exustos qui sperari debuit, oppressit eventus.

5.           Eusebium super his, cui erat Constantiani thalami cura commissa, alte spirantem et dirum, addixere poenae letali, quem ab ima sorte ad usque iubendum imperatori paene elatum ideoque intolerabilem, humanorum spectatrix Adrastia aurem

– quod dicitur – vellens monensque ut castigatius viveret, reluctantem praecipitem tamquam e rupe quadam egit excelsa.

1.           Conversus post haec princeps ad palatinos omnes omnino qui sunt quique esse possunt, non ut philosophus veritatis indagandae professor.

2.           laudari enim poterat, si saltem moderatos quosdam licet paucos retinuisset morumque probitate conpertos. namque fatendum est, pleramque eorum partem vitiorum omnium seminarium effusius aluisse ita, ut rem publicam infecerint cupiditatibus pravis, plusque exemplis, quam peccandi licentia laederent multos.

3.           pasti enim ex his quidam templorum spoliis, et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltum sublati divitiarum ingentium, nec largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper adsuefacti.

4.           unde fluxioris vitae initia pullularunt et periuria et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat.

5.           inter quae ingluvies et gurgites crevere praerupti conviviorum et pro victorialibus epulares triumphi, ususque abundantes serici et textiles auctae sunt artes et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis.

6.           Quibus tam maculosis accessere flagitia disciplinae castrensis, cum miles cantilenas meditaretur pro iubilo molliores: et non saxum erat ut antehac armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli et graviora gladiis pocula – testa enim bibere

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector