Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 492

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 492

quoque protinus veniret, cuncta eorum negotia finiturus.

1.           quibus transgressis mandatum est navigiorum magistris ultro citroque discurrentium, nequis transfretare auderet Aegyptium, hocque observato cura perpensiore evanuit pertinax calumniandi propositum, et omnes spe praesumpta frustrati redierunt ad lares.

2.           unde velut aequitate ipsa dictante lex est promulgata, qua cavetur nullum interpellari suffragatorem super his quae eum recte constiterit accepisse.

1.           Adlapso itaque Calendarum Ianuariarum die cum Mamertini et Nevittae nomina suscepissent paginae consulares, humilior princeps visus est, in officio pedibus gradiendo cum honoratis, quod laudabant alii, quidam ut adfectatum et vile carpebant.

2.           dein Mamertino ludos edente circenses, manu mittendis ex more inductis per admissionum proximum, ipse lege agi dixerat, ut solebat, statimque admonitus iuris dictionem eo die ad alterum pertinere, ut errato obnoxium decem libris auri semet ipse multavit.

3.           Frequentabat inter haec curiam agendo diversa, quae divisiones multiplices ingerebant. et cum die quodam ei causas ibi spectanti venisse nuntiatus esset ex Asia philosophus Maximus, exsiluit indecore: et qui esset oblitus, effuso cursu a vestibulo longe progressus exosculatum susceptumque reverenter secum induxit per ostentationem intempestivam nimius captator inanis gloriae visus, praeclarique illius dicti inmemor Tulliani, quo tales notando ita relatum:

4.           ґipsi illi philosophi etiam in his libris, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt ut in eo ipso, quo praedicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari de se ac se nominari velintЄ.

5.           Haut multo deinceps duo agentes in rebus ex his, qui proiecti sunt, eum adiere fidentius, promittentes latebras monstrare Florentii, si eis gradus militiae redderetur, quos incessens delatoresque adpellans addebat non esse imperatorium, obliquis flecti indiciis ad retrahendum hominem mortis metu absconditum, qui forte non diu latitare citra spem veniae permitteretur.

6.           Aderat his omnibus Praetextatus, praeclarae indolis gravitatisque priscae senator, ex negotio proprio forte repertus apud Constantinopolim, quem arbitrio suo Achaiae proconsulari praefecerat potestate.

7.           Nec tamen, cum corrigendis civilibus ita diligenter instaret, omisit castrensia, rectores militibus diu exploratos adponens, urbes quin etiam per Thracias omnes cum munimentis reparans extimis, curansque sollicite, ne arma vel indumenta aut stipendium vel alimenta deessent his quos per supercilia Histri dispersos excursibusque barbarorum oppositos agere vigilanter audiebat et fortiter.

8.           quae cum ita divideret nihil segnius agi permittens, suadentibus proximis, ut adgrederetur propinquos Gothos saepe fallaces et perfidos, hostes quaerere se meliores aiebat: illis enim sufficere mercatores Galatas, per quos ubique sine condicionis discrimine venundantur.

9.           Haec eum curantem et talia commendabat externis nationibus fama ut fortitudine, sobrietate, militaris rei scientia, virtutumque omnium incrementis excelsum, paulatimque progrediens ambitum oppleverat mundi.

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector