Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 496

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 496

1.           A quibus per varia regna diducti itineribus modicis Tauri dissociantur, inter quos inmani diritate terribiles Arichi et Sinchi et Napaei, intendente saevitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali, et a contrario per cavillationem Pontus Euxinus appellatur, ut evethe Graeci dicimus stultum et noctem euphronen, et furias eumenidas.

2.           dis enim hostiis litantes humanis et immolantes advenas Dianae, quae apud eos dicitur Orsiloche, caesorum capita fani parietibus praefigebant, velut fortium perpetua monumenta facinorum.

3.           In hac Taurica insula Leuce sine habitatoribus ullis Achilli est dedicata. in quam si fuerint quidam forte delati, visis antiquitatis vestigiis temploque et donariis eidem heroi consecratis, vesperi repetunt naves: aiunt enim non sine discrimine vitae illic quemquam pernoctare. ibi et aquae sunt et candidae aves nascuntur halcyonibus similes, super quarum origine et Hellespontiaci proelii tempore disserebamus.

4.           sunt autem quaedam per Tauricam civitates, inter quas eminet Eupatoria et Dandace, et Theodosia et minores aliae nullis humanis hostiis inpiatae.

5.           Hactenus arcus apex protendi existimatur. eius nunc residua leniter sinuata, subiectaque ursae caelesti ad usque laevum Bospori Thracii latus, ut ordo postulat, exsequemur id admonentes, quod, cum arcus omnium gentium flexis curventur hastilibus, Scythici soli vel Parthici circumductis utrimque introrsus pandis et patulis cornibus effigiem lunae decrescentis ostendunt, medietatem recta et rotunda regula dividente.

6.           Ergo in ipso huius conpagis exordio, ubi Riphaei deficiunt montes, habitant Arimphaei iusti homines, placiditateque cogniti, quos amnes Chronius et Visula praeterfluvnt; iuxtaque Massagetae Halani et Sargetae, aliique plures obscuri, quorum nec vocabula nobis sunt nota nec mores.

7.           interiectu deinde non mediocri Carcinites panditur sinus eiusdemque nominis fluvius, et religiosus per eas terras Triviae lucus.

8.           dein Borysthenes a montibus oriens Nerviorum, primigeniis fontibus copiosus concursuque multorum amnium adulescens, mari praeruptis undarum verticibus intimatur, cuius in marginibus nemorosis Borysthenes est civitas et Cephalonesus, et arae Alexandro Magno Caesarique Augusto sacratae.

9.           longo exinde intervallo paene est insula, quam incolunt Sindi ignobiles, post heriles in Asia casus coniugiis potiti dominorum et rebus, quibus subiectum gracile litus Achilleos vocant indigenae dromon, exercitiis ducis quondam Thessali memorabilem. eique proxima est civitas. Tyros colonia Phoenicum, quam praestringit fluvius Tyras.

10.       In medio autem spatio arcus, quod prolixae rotunditatis esse praediximus, quodque expedito viatori diebus conficitur quindecim, Europaei sunt Halani et Costobocae gentesque Scytharum innumerae, quae porriguntur ad usque terras sine cognito fine distentas, quarum pars exigua frugibus alitur, residuae omnes palantes per solitudines vastas nec stivam aliquando nec sementem expertas, sed squalentes et pruinosas ferarum taetro ritu vescuntur, eisque caritates et habitacula, vilesque suppellectiles plaustris inpositae sunt corticibus tectis, et cum placuerit, sine obstaculo migrant, eodem carpenta quo libuerit convolventes.

11.       Cum autem ad alium portuosum ambitum fuerit ventum, qui arcus figuram determinat ultimam, Peuce prominet insula, quam circumcolunt Trogodytae et Peucini minoresque aliae gentes, et Histros quondam potentissima civitas, et Tomi et Apollonia et Anchialos et Odissos, aliae praeterea multae, quas litora continent Thraciarum.

12.       amnis vero Danubius oriens prope Rauracos monte confine limitibus Raeticis per latiorem orbem praetentus ac sexaginta navigabilis paene omnes recipiens fluvios, septem ostiis per hoc Scythicum litus erumpit in mare.

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector