Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 497

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 497

1.           quorum primum est Peuce insula supra dicta, ut interpretata sunt vocabula Graeco sermone, secundam Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma; nam Borionstoma ac deinde Stenostoma languidiora sunt ceteris; septimum segnius et palustri specie nigrum.

2.           Omnis autem circumfluo ambitu Pontus et nebulosus est, et dulcior aequorum ceteris et vadosus, quod et concrescit aer ex umorum spiramine saepe densatus, et inruentium undarum magnitudine temperatur, et consurgit in brevia dorsuosa, limum globosque adgerente multitudine circumvenientium fluentorum.

3.           et constat ab ultimis nostri finibus maris agminatim ad hunc secessum pariendi gratia petere pisces, ut aquarum suavitate salubrius fetus educant in receptaculis cavis – quae sunt ibi densissima– securi voracium beluarum: nihil enim in Ponto huius modi aliquando est visum, praeter innoxios delphinas et paucos.

4.           quicquid autem eiusdem pontici sinus aquilone caeditur et pruinis, ita perstringitur gelu, ut nec amnium cursus subtervolvi credantur nee per infidum et labile solum gressus hominis possit vel iumenti firmari, quod vitium numquam mare sincerum sed permixtum aquis amnicis temptat. – prolati aliquantorsum longius quam sperabamus pergamus ad reliqua.

5.           Accesserat aliud ad gaudiorum praesentium cumulum diu quidem speratum, sed dilationum ambage multiplici tractum. nuntiatum est enim per Agilonem et Iovium postea quaestorem Aquileiae defensores longioris obsidii taedio, cognitoque Constanti excessu, patefactis portis egressos auctores prodidisse turbarum, isdemque vivis exustis, ut supra relatum est, omnes concessionem inpetrasse delictorum et veniam.

1.           At prosperis Iulianus elatior ultra homines iam spirabat, periculis expertus adsiduis, quod ei orbem Romanum placide iam regenti velut mundanam cornucopiam Fortuna gestans propitia cuncta gloriosa deferebat et prospera, antegressis victoriarum titulis haec quoque adiciens, quod, dum teneret imperium solus, nec motibus internis est concitus nec barbarorum quisquam ultra suos exsiluit fines: populi omnes, aviditate semper insectandi praeterita ut damnosa et noxia, in laudes eius studiis miris accendebantur.

2.           Omnibus igitur, quae res diversae poscebant et tempora, perpensa deliberatione dispositis, et militibus orationibus crebris stipendioque conpetenti ad expedienda incidentia promptius animatis, cunctorum favore sublimis Antiochiam ire contendens reliquit Constantinopolim incrementis maximis fultam: natus enim illic diligebat eam ut genitalem patriam et colebat.

3.           transgressus itaque fretum praetercursa Chalcedona et Libyssa, ubi sepultus est Hannibal Poenus, Nicomediam venit urbem antehac inclytam, ita magnis retro principum amplificatam inpensis, ut aedium multitudine privatarum et publicarum recte noscentibus regio quaedam urbis aestimaretur aeternae.

4.           cuius moenia cum vidisset in favillas miserabiles concidisse, angorem animi tacitis fletibus indicans pigriore gradu pergebat ad regiam, hoc maxime aerumnis eius inlacrimans, quod ordo squalens occurrit et populus nimium quantum antehac florentissimus; et agnoscebat quosdam ibidem ab Eusebio

3 educatus episcopo, quem genere longius contingebat.

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector