Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 502

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 502

idem templum inviti videbant ambitioso circumdari peristylio.

1.           ferebatur autem licet rumore levissimo hac ex causa conflagrasse delubrum, quod Asclepiades philosophus, cuius in actibus Magnenti meminimus, cum visendi gratia Iuliani peregre ad id suburbanum venisset, deae caelestis argenteum breve figmentum, quocumque ibat secum solitus efferre, ante pedes statuit simulacri sublimes, accensisque cereis ex usu cessit, unde medietate noctis emensa cum nec adesse quisquam potuit nec iuvare, volitantes scintillae adhaesere materiis vetustissimis, ignesque aridis nutrimentis erecti omne quicquid contingi potuit, licet ardua discretum celsitudine concremarunt.

2.           eo anno sidere etiam tum instante brumali quarum incessit inopia metuenda, ut et rivi cassescerent quidam et fontes antehac aquarum copiosis pulsibus abundantes, sed in integrum postea restituti sunt.

3.           et quartum nonas Decembres, vergente in vesperam die, reliqua Nicomedia conlapsa est terrae motu, itidemque Nicaeae portio non mediocris.

1.           Quae tametsi maestitiam sollicito incuterent principi, residua tamen non contemnebat urgentia, dum pugnandi tempus ei veniret optatum. inter praecipua tamen et seria illud agere superfluvm videbatur, quod, nulla probabili ratione suscepta, popularitatis amore vilitati studebat venalium rerum, quae non numquam secus quam convenit ordinata inopiam gignere solet et famem.

2.           et Antiochensi ordine id tunc fieri, cum ille iuberet, non posse aperte monstrante nusquam a proposito declinabat, Galli similis fratris licet incruentus. quocirca in eos deinceps saeviens ut obtrectatores et contumaces volumen conposuit invectivum, quod Antiochense vel Misopogonem appellavit, probra civitatis infensa mente dinumerans addensque veritati conplura: post quae multa in se facete dicta conperiens, coactus dissimulare pro tempore, ira sufflabatur interna.

3.           ridebatur enim ut Cercops, homo brevis, humeros extentans angustos et barbam prae se ferens hircinam, grandiaque incedens tamquam Oti frater et Ephialtis, quorum proceritatem Homerus in inmensum tollit, itidemque victimarius pro sacricola dicebatur ad crebritatem hostiarum alludentibus multis, et culpabatur hinc oportune, cum ostentationis gratia vehens licenter pro sacerdotibus sacra, stipatusque mulierculis litabat. et quamquam his paribusque de causis indignaretur, tacens tamen motumque in animi retinens potestate sollemnia celebrabat.

4.           Denique praestituto feriarum die Casium montem ascendit nemorosum et tereti ambitu in sublime porrectum, unde secundis galliciniis videtur primo solis exortus. cumque Iovi faceret rem divinam, repente conspexit quendam humi prostratum, supplici voce vitam precantem et veniam. interrogantique ei, qui esset, responsum est praesidalem esse Theodotum Hierapolitanum, qui profectum a civitate sua Constantium inter honoratos deducens adulando deformiter tamquam futurum sine dubietate victorem, orabat lacrimas fingens et gemitum ut Iuliani ad eos mitteret caput perduellis ingrati, specie illa, qua Magnenti circumlatum meminerat membrum.

5.           quibus auditis ґaccepiЄ inquit, ґolim hoc dictumЄ imperator ґrelatione multorum, sed abi securus ad lares, exutus omni metu clementia principis, qui ut prudens definivit inimicorum minuere numerum augereque amicorum sponte

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector