Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 509

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 509

similia contemni oportere firmantes, cum inruentibus armis externis lex una sit et perpetua, salutem omni ratione defendere, nihil remittente vi mortis. isdem diebus nuntiatum est ei per litteras Romae super hoc bello libros Sibyllae consultos, ut iusserat, imperatorem eo anno discedere a limitibus suis aperto prohibuisse responso.

width=»1047″ height=»25″ src=»http://greekroman.ru/library/marcellin-istoria/_images/htmpage0509_img_0.jpg» style=»display:block;float:none»>

1.           Inter haec tamen legationes gentium plurimarum auxilia pollicentium, liberaliter susceptae remittebantur, speciosa fiducia principe respondente, nequaquam decere adventiciis adiumentis rem vindicari Romanam, cuius opibus foveri conveniret amicos et socios, si auxilium eos adegerit necessitas inplorare.

2.           solum Arsacem monuerat Armeniae regem ut collectis copiis validis iubenda operiretur, quo tenderet, quid deberet urgere propere cogniturus. proinde cum primam consultae rationes copiam praebuissent, rumore praecurso hostiles occupare properans terras nondum adulto vere, missa per militares numeros expeditionali tessera cunctos transire iussit Euphraten.

3.           quo conperto omnes evolant ex hibernis transmissoque, ut textus docebat scriptorum, dispersi per stationes varias adventum principis exspectabant. ipse autem Antiochiam egressurus Heliopoliten quendam Alexandrum Syriacae iuris dictioni praefecit turbulentum et saevum: dicebatque non illum meruisse, sed Antiochensibus avaris et contumeliosis huius modi iudicem convenire.

4.           cumque eum profecturum deduceret multitudo promiscua, itum felicem reditumque gloriosum exoptans oransque ut deinde placabilis esset et lenior, nondum ira, quam ex conpellationibus et probris conceperat, emollita loquebatur asperius se esse eos adserens postea non visurum.

5.           disposuisse enim aiebat hiemandi gratia per conpendiariam viam consummato procinctu Tarsum Ciliciae reversurum, scripsisseque ad Memorium praesidem, ut in eadem urbe cuncta usui congrua pararentur. et hoc haut diu postea contigit. corpus namque eius illuc relatum exsequiarum humili pompa in suburbano sepultum est ut ipse mandarat,

6.           Iamque apricante caelo tertium nonas Martias profectus Hierapolim solitis itineribus venit. ubi cum introierit civitatis capacissimae portas, sinistra porticus subito lapsa, subter tendentes quinquaginta milites exceptis plurimis vulneratis tignorum tegularumque pondere magno conlisit.

7.           unde contractis copiis omnibus Mesopotamiam tam propere signa commovit ut fama de se nulla praeversa – id enim curatius observarat – inprovisus Assyrios occuparet. denique cum exercitu et Scytharum auxiliis Euphrate navali ponte transmisso venit ad Batnas municipium Osdroenae ibique inlaetabile portentum offendit.

8.           cum enim calonum frequens multitudo ad suscipiendum consuete pabulum prope acervum palearum stetisset inpendio celsum – hoc enim modo per regiones illas tales species construuntur – rapientibus multis quassata congeries inclinata est, parique exitio quinquaginta obruit homines mole maxima ruinarum

1. Maestus exinde digressus venit cursu propero Carras antiquum oppidum, Crassorum et Romani exercitus aerumnis

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector