Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 513

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 513

1.           Profecti exinde Zaitham venimus locum, qui olea arbor interpretatur. hic Gordiani imperatoris longe conspicuum vidimus tumulum, cuius actus a pueritia prima exercituumque felicissimos ductus et insidiosum interitum digessimus tempore conpetenti

2.           ubi cum pro ingenita pietate consecrato principi parentasset pergeretque ad Duram desertum oppidum, procul militarem cuneum conspicatus stetit inmobilis eique dubitanti quid ferrent, offertur ab eis inmanissimi corporis leo, cum aciem peteret multiplici telorum iactu confossus. quo omine velut certiore iam spe status prosperioris elatus exsultantius incedebat, sed incerto fatu fortunae aliorsum prorupit eventus. obitus enim regis portendebatur, sed cuius, erat incertum.

3.           nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discrevere postremi, ut fidem vaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum maximum regnum deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra Medos oblique destinaverat mare, sortemque his posteriorem veram quidem sed non minus ambiguam: aio te Aeacida Romanos vincere posse.

4.           Etrusci tamen haruspices qui comitabantur, gnari prodigialium rerum, cum illis procinctum hunc saepe arcentibus non crederetur, prolatis libris exercitualibus ostendebant signum hoc esse prohibitorium principique aliena licet iuste invadenti contrarium.

11 . sed calcabantur philosophis refragantibus, quorum reverenda tunc erat auctoritas, errantium subinde et in parum cognitis perseverantium diu. et enim ut probabile argumentum ad fidem implendam scientiae suae id praetendebant, quod et Maximiano antehac Caesari cum Narseo Persarum rege iam congressuro itidem leo et aper ingens trucidati simul oblati sunt, et superata gente discessit incolumis, illo minime contemplato, quod aliena petenti portendebatur exitium et Narseus primus Armeniam Romano iuri obnoxiam occuparat.

1.           secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole vergente iam in occasum ex parva nubecula subito aere crassato usus adimitur lucis, et post minacem tonitruum crebritatem et fulgurum Iovianus nomine miles de caelo tactus cum duobus equis concidit, quos potu satiatos a flumine reducebat.

2.           eoque viso harum rerum interpretes arcessiti interrogatique etiam id vetare procinctum fidentius adfirmabant, fulmen consiliarium esse monstrantes: ita enim appellantur quae dissuadent aliquid fieri vel suadent ideoque hoc nimis cavendum, quod militem celsi nominis cum bellatoriis iumentis extinxit, et hoc modo contacta loca nec intueri nec calcari debere fulgurales pronuntiant libri.

3.           contra philosophi candorem ignis sacri repente conspecti nihil significare aiebant, sed esse acrioris spiritus cursum ex aethere aliqua vi ad inferiora detrusum, aut si exinde praenoscitur aliquid, incrementa claritudinis imperatori portendi gloriosa coeptanti, cum constet flammas suapte natura nullo obstante ad sublimia convolare.

4.           Peracto igitur, ut ante dictum est, ponte cunctisque transgressis imperator antiquissimum omnium ratus est militem adloqui sui rectorisque fiducia properantem intrepide. signo itaque per lituos dato cum centuriae omnes et cohortes et manipuli convenissent, ipse aggere glebali adsistens coronaque celsarum circumdatus potestatum talia ore sereno disservit favorabilis studio concordi cunctorum:

5.           ґContemplans maximis viribus et alacritate vos vigere, fortissimi milites, contionari disposui, docturus ratione multiplici non nunc primitus, ut maledici mussitant, Romanos penetrasse regna Persidis. namque ut Lucullum transeam vel Pompeium, qui per Albanos et Massagetas, quos Alanos nunc appellamus, hac quoque natione perrupta vidit Caspios

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector