Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 524

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 524

tecta, ut tabernacula multa conscinderentur et supini plerique milites sternerentur vel proni, spiritu stabilitatem vestigii subvertente. nec minus eodem die aliud periculosum evenit. amne enim repente extra margines evagato mersae sunt quaedam frumentariae naves cataractis avulsis, ad defundendas reprimendasque aquas rigare suetas opere saxeo structis: quod utrum per insidias an magnitudine acciderit fluentorum sciri non potuit.

1.           Post perruptam incensamque urbem omnium primam et captivos transmissos certiore iam spe provectus exercitus ad fiduciam elatis vocibus in favores principis consurgebat, adfore sibi etiam deinde caelestem existimans curam.

2.           Et quia per regiones ignotas de obscuris erat suspectior cura, astus gentis et ludificandi varietas timebatur. ideoque imperator nunc antesignanus, nunc agminibus cogendis insistens cum expeditis velitibus, nequid lateret abstrusum, frutecta squalida vallesque scrutabatur, licentiores militum per longinqua discursus adfabilitate nativa prohibendo vel minis.

14 . hostiles tamen agros omni frugum genere divites cum segetibus et tuguriis inflammari permisit ita demum cum usui necessaria abunde sibi quisque collegisset, et hoc modo sauciabatur salus hostium nesciorum.

1.           bellatores enim libenter quaesitis dextris propriis utebantur, alia virtutis suae horrea repperisse existimantes, et laeti quod vitae quoque subsidiis adfluentes alimenta servabant quae navigiis vehebantur.

2.           hic vino gravis quidam temerarius miles ad ulteriorem ripam nullo urgente transgressus in conspectu nostro ab hostibus captus occisus est.

1.           Quibus tali casu patratis ad castra pervenimus nomine Thilutha in medio fluminis sita, locum inmenso quodam vertice tumescentem et potestate naturae velut manu circumsaeptum humana, cuius ad deditionem incolae temptati mollius, ut decebat, quoniam asperitas edita vim superabat armorum, intempestivam tunc defectionem esse firmabant. sed hactenus responderunt, quod cum interiora occupaverint protinus gradientes Romani, se quoque utpote regnorum sequelas victoribus accessuros.

2.           et post haec praetermeantes moenia ipsa naves nostras verecunda quiete spectabant inmobiles. quo transito cum ad munimentum aliud Achaiachalam nomine venissemus fluminis circumitione vallatum arduumque transcensu, refutati pari responso discessimus. alia postridie castra ob muros invalidos derelicta praetereuntur incensa.

3.           postera igitur et insequenti die stadiis ducentis emensis ventum est ad locum Baraxmalcha. unde amne transito miliario septimo disparata Diacira invaditur civitas habitatoribus vacua, frumento et salibus nitidis plena, in qua templum alti culminis arci vidimus superpositum, qua incensa caesisque mulieribus paucis, quae repertae sunt, traiecto fonte scatenti bitumine Ozogardana occupavimus oppidum, quod formidine advenientis exercitus itidem deseruere cultores. in quo principis Traiani tribunal ostendebatur.

4.           hac quoque exusta, biduo ad refectio nem corporum dato prope extremum noctis, quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum – incertum unde – praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati quod angusta fluminis interluvies

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector