Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 539

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 539

ter vulneratus est in variis pugnis, ut fertur, cuius posteritatis ultimus Catilina claras gloriarum adoreas sempiternis maculis obumbravit. deformabat tamen tristitia laetiores eventus.

1.           dum haec enim post discessum ducis ubique aguntur, exercitus cornu dextro defatigato et Anatolio interfecto, qui tunc erat officiorum magister, Sallustius praefectus actus in exitium praeceps et opera sui apparitoris ereptus, Phosphorio amisso consiliario, qui ei aderat, casu evasit et fuga: quidamque milites per multa discrimina occupato castelli vicini praesidio post diem denique tertium iungi exercitui potuerunt.

2.           Quae dum ita aguntur, Iulianus in tabernaculo iacens circumstantes adlocutus est demissos et tristes: «advenit, o socii, nunc abeundi tempus e vita inpendio tempestivum, quam reposcenti naturae ut debitor bonae fidei redditurus exulto, non ut quidam opinantur adflictus et maerens, philosophorum sententia generali perdoctus, quantum corpore sit beatior animus, et contemplans, quotiens condicio melior a deteriore secernitur, laetandum esse potius quam dolendum. illud quoque advertens quod etiam dii caelestes quibusdam piissimis mortem tamquam summum praemium persolverunt.

3.           munus autem id mihi delatum optime scio, ne difficultatibus subcumberem arduis, neve me proiciam umquam aut prosternam, expertus quod dolores omnes ut insultant ignavis, ita persistentibus cedunt.

4.           nec me gestorum paenitet aut gravis flagitii recordatio stringit vel cum in umbra et angulis amendarer, vel post principatum susceptum: quem tamquam a cognatione caelitum defluentem inmaculatum, ut existimo, conservavi, et civilia moderatius regens et examinatis rationibus bella inferens et repellens, tametsi prosperitas simul utilitasque consultormn non ubique concordent, quoniam coeptorum eventus superae sibi vinclicant potestates.

5.           reputans autem iusti esse finem imperii, oboedientium commodum et salutem, ad tranquilliora semper ut nostis propensior fui, licentiam omnem actibus meis exterminans, rerum corruptricem et morum, gaudensque abeo gestiensque ubicumque me velut imperiosa parens consideratis periculis obiecit res publica, steti fundatus, turbines calcare fortuitorum adsuefactus.

6.           nec fateri pudebit, interiturum me ferro dudum didici fide fatidica praecinente. ideoque sempiternum veneror numen quod non clandestinis insidiis nec longa morborum asperitate vel damnatorum fine decedo, sed in medio cursu florentium gloriarum hunc merui clarum e mundo digressum. aequo enim iudicio iuxta timidus est et ignavus, qui cum non oportet, mori desiderat, et qui refugiat, cum sit oportunum.

7.           hactenus loqui vigore virium labente sufficiet. super imperatore vero creando caute reticeo, ne per inprudentiam dignum praeteream, aut nominatum quem habilem reor, anteposito forsitan alio, in discrimen ultimum trudam. ut alumnus autem rei publicae frugi, opto bonum post me reperiri rectorem».

8.           Post haec placide dicta familiares opes iunctioribus velut supremo distribuens stilo, Anatolium quaesivit officiorum magistrum, quem cum beatum fuisse Sallustius respondisset praefectus, intellexit occisum acriterque amici casum ingemuit, qui elate ante contempserat suum.

9.           et flentes inter haec omnes qui aderant auctoritate integra etiam tum increpabat, humile esse caelo sideribusque conciliatum lugeri principem dicens.

23 quibus ideo iam silentibus ipse cum Maximo et Prisco philosophis super animorum sublimitate perplexius disputans, hiante latius suffossi lateris vulnere et spiritum tumore cohibente venarum, epota gelida aqua, quam petiit medio noctis horrore, vita facilius est absolutus anno aetatis altero et tricensimo, natus apud Constantinopolim, a pueritia usque parentis obitu destitutus Constanti, quem post fratris Constantini excessum inter conplures alios turba consumpsit

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector