Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 540

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 540

imperii successorum, et Basilina matre, iam inde a maioribus nobili.

1.           Vir profecto heroicis connumerandus ingeniis, claritudine rerum et coalita maiestate conspicuus. cum enim sint, ut sapientes definiunt, virtutes quattuor praecipuae, temperantia prudentia iustitia fortitudo, eisque accedentes extrinsecus aliae, scientia rei militaris, auctoritas felicitas atque liberalitas, intento studio coluit omnes ut singulas.

2.           Et primum ita inviolata castitate enituit ut post amissam coniugem nihil umquam venereum agitaret: illud advertens, quod apud Platonem legitur, Sophoclem tragoediarum scriptorem aetate grandaevum interrogatum ecquid adhuc feminis misceretur, negantem id adiecisse, quod gauderet harum rerum amorem ut rabiosum quendam effugisse dominum et crudelem.

3.           item ut hoc propositum validius confirmaret, recolebat saepe dictum lyrici Bacchylidis, quem legebat iucunde id adserentem quod ut egregius pictor vultum speciosum effingit, ita pudicitia celsius consurgentem vitam exornat. quam labem in adulto robore iuventutis ita caute vitavit, ut ne suspicione quidem tenus libidinis ullius vel citerioris vitae ministris incusaretur, ut saepe contingit.

4.           Hoc autem temperantiae genus crescebat in maius iuvante parsimonia ciborum et somni, quibus domi forisque tenacius utebatur. namque in pace victus eius mensura atque tenuitas erat recte noscentibus admiranda, velut ad pallium mox reversuri, per varios autem procinctus stans interdum more militiae cibum brevem vilemque sumere visebatur.

5.           ubi vero exigua dormiendi quiete recreasset corpus laboribus induratum, expergefactus explorabat per semet ipsum vigiliarum vices et stationum, post haec serias ad artes confugiens doctrinarum.

6.           et si nocturna lumina, inter quae lucubrabat, potuissent voces ullae testari, profecto ostenderant inter hunc et quosdam principes multum interesse, quem norant voluptatibus ne ad necessitatem quidem indulsisse naturae .

7.           Dein prudentiae eius indicia fuere vel plurima, e quibus explicari sufficiet pauca. armatae rei scientissimus et togatae, civilitati admodum studens, tantum sibi adrogans quantum a contemptu et insolentia distare existimabat: virtute senior quam aetate: studiosus cognitionum omnium et indeclinabilis aliquotiens iudex: censor moribus regendis acerrimus, placidus, opum contemptor, mortalia cuncta despiciens, postremo id praedicabat, turpe esse sapienti, cum habeat animum, captare laudes ex corpore.

8.           Quibus autem iustitiae inclaruit bonis, multa significant, primo quod erat pro rerum et hominum distinctione sine crudelitate terribilis, deinde quod paucorum discrimine vitia cohibebat, tum autem quod minabatur ferro potius quam utebatur.

9.           postremo ut multa praeteream, constat eum in apertos aliquos inimicos insidiatores suos ita consurrexisse mitissime, ut poenarum asperitatem genuina lenitudine castigaret.

10.       Fortitudinem certaminum crebritas ususque bellorum ostendit et patientia frigorum inmanium et fervoris quoque. corporis munus a milite, ab imperatore vero animi poscitur. ipse trucem hostem ictu confecit audacter congressus, ac nostros cedentes obiecto pectore suo aliquotiens cohibuit solus: regnaque furentium Germanorum excindens et in pulvere vaporato Persidis augebat fiduciam militis dimicans inter primos.

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector