Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 545

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 545

sinere clementissimum regem, quae iubet si impleverit cum primatibus Caesar.

1.           Contra hos cum Sallustio praefecto mittitur Arintheus, et dum deliberatur examinatius quid fieri deberet, dies quattuor sunt evoluti inedia cruciabiles et omni supplicio tristiores.

2.           quo temporis spatio antequam hi mitterentur, si exabusus princeps paulatim terris hostilibus excessisset, profecto venisset ad praesidia Corduenae, uberis regionis et nostrae, ex eo loco, in quo haec agebantur, centesimo lapide disparatae.

3.           Petebat autem rex obstinatius, ut ipse aiebat, sua dudum a Maximiano erepta, ut docebat autem negotium pro redemptione nostra quinque regiones Transtigritanas: Arzanenam et Moxoenam et Zabdicenam itidemque Rehimenam et Corduenam cum castellis quindecim et Nisibin et Singaram et Castra Maurorum, munimentum perquam oportunum.

4.           et cum pugnari deciens expediret, ne horum quicquam dederetur, adulatorum globus instabat timido principi, Procopii metuendum subserens nomen, eumque adfirmans, nisi rediret, cognito Iuliani interitu cum intacto milite, quem regebat, novas res nullo renitente facile moliturum.

5.           hac perniciosa verborum ille adsiduitate nimia succensus, sine cunctatione tradidit omnia quae petebantur, difficile hoc adeptus ut Nisibis et Singara sine incolis transirent in iura Persarum, a munimentis vero alienandis reverti ad nostra praesidia Romani permitterentur.

6.           quibus exitiale aliud accessit et inpium, ne post haec ita conposita Arsaci poscenti contra Persas ferretur auxilium, amico nobis semper et fido. quod ratione gemina cogitatum est, ut puniretur homo, qui Chiliocomum mandatu vastaverat principis, et remaneret occasio, per quam subinde licenter invaderetur Armenia. unde postea contigit ut vivus caperetur idem Arsaces, et Armeniae maximum latus Medis conterminans, et Artaxata inter dissensiones et turbamenta raperent Parthi.

7.           Quo ignobili decreto firmato, nequid committeretur per indutias contrarium pactis, obsidatus specie viri celebres altrinsecus dantur Nemota et Victor ex parte nostrorum et Bellovaedius, insignium numerorum tribuni, ex parte vero diversa Bineses e numero nobilium optimatum, tresque alii satrapae non obscuri. I

4. foederata itaque pace annorum triginta, eaque iuris iurandi religionibus consecrata, reversi itineribus aliis, quoniam loca contigua flumini ut confragosa vitabantur et aspera, potus inopia premebamur et cibi.

1.           Et pax specie humanitatis indulta in perniciem est versa multorum, qui fame ad usque spiritum lacerati postremum, ideoque latenter progressi, aut inperitia nandi gurgite fluminis absorbebantur, aut si undarum vi superata venirent ad ripas, rapti a Saracenis vel Persis, quos, ut diximus paulo ante, exturbavere Germani, cadebantur ut pecora vel longius amendati sunt venundandi.

2.           ubi vero transeundi amnis aperte signum dedere buccinae concrepantes, inmane quo quantoque ardore temere rapiendo momenta periculorum semet quisque reliquis omnibus anteponens, vitare multa et terribilia festinabat, et pars cratibus temere textis iumenta retinentes hinc inde natantia, alii supersidentes utribus, quidam diversa in necessitatis abrupto versantes undarum occursantium fluctus obliquis meatibus penetrabant.

3. imperator ipse brevibus lembis, quos post exustam classem docuimus remansisse, cum paucis transvectus eadem

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector