Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 549

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 549

velut stellis distinctam mortali conspectu monstrare. sedit quorundam opinioni, hanc speciem tunc apparere, cum evecta solito celsius nubes aeternorum ignium vicinitate conluceat, vel certe stellas esse quasdam ceteris similes, quarum ortus obitusque, quibus sint temporibus praestituti, humanis mentibus ignorari. plura alia de cometis apud peritos mundanae rationis sunt lecta, quae digerere nunc vetat aliorsum oratio properans.

1.           Moratum paulisper Antiochiae principem, curarumque ponderibus diversis adflictum exeundi mira cupiditas agitabat: proinde nec iumento parcens nec militi, flagrante hieme inde profectus, signis, ut dictum est, vetantibus plurimis, Tarsum urbem Cilicum nobilem introiit, cuius originem docuimus supra.

2.           exindeque egredi nimiu m properans, exornari sepulchrum statuit Iuliani, in pomerio situm itineris, quod ad Tauri montis angustias ducit, cuius suprema et cineres, siqui tunc iuste consuleret, non Cydnus videre deberet, quamvis gratissimus amnis et liquidus, sed ad perpetuandam gloriam recte factorum praeterlambere Tiberis intersecans urbem aeternam divorumque veterum monumenta praestringens.

3.           Deinde Tarso profectus extentis itineribus venit oppidum Cappadociae Tyana, ubi ei reversi Procopius notarius et Memoridus tribunus occurrunt, gestorumque aperiunt textum, hinc, ut ordo poscebat, exorsi, quod Lucillianus Mediolanum ingressus cum Seniaucho et Valentiniano tribunis, quos duxerat secum, cognito quod Malarichus recusavit suscipere magisterium, effuso cursu petierat Remos.

4.           et tamquam in alto gentis silentio extra calcem, ut dicitur, procurrebat, et intempestive, parum etiam tum firmatis omnibus, ex actuario ratiociniis scrutandis incubuit, qui fraudum conscius et noxarum ad militaria signa confugit, finxitque Iuliano superstite in res novas quendam medium surrexisse, cuius fallaciis turbo militaris acerrime concitus Lucillianum et Seniauchum occidit. Valentinianum enim paulo postea principem, trepidum et quo confugeret ambigentem, Primitivus hospes tutius amendarat.

5.           his ita tristibus laetum aliud addebatur, missos a Iovino milites adventare, quos capita scholarum ordo castrensis appellat, nuntiantes aequo animo Ioviani imperium amplecti exercitum Gallicanum.

6.           Quibus conpertis, Valentiniano, qui cum isdem redierat, regenda Scutariorum secunda committitur schola, et Vitalianus domesticorum consortio iungitur, Erulorum e numero miles, qui multo postea auctus comitis dignitate male rem per Illyricum gessit, confestimque mittitur in Gallias Arintheus ferens litteras ad Iovinum, ut constanter ageret suum obtinens locum, eique mandatum est ut animadverteretur in concitorem tumultus, auctoresque seditionis ad comitatum vincti transmitterentur.

7.           post quae, ut videbatur expedire, disposita apud Aspuna Galatiae municipium breve Gallicani milites visi principi, ingressique consistorium, post audita gratanter, quae pertulerant, munerati redire iubentur ad signa.

8.           Et cum introisset Ancyram imperator, paratis ad pompam pro tempore necessariis, consulatum iniit adhibito in societatem trabeae Varroniano filio suo admodum parvulo, cuius vagitus pertinaciter reluctantis, ne in curuli sella veheretur ex more, id quod mox accidit portendebat.

9.           Hinc quoque Iovianum celeri gradu praescriptus vitae finiendae dies exegit. cum enim venisset Dadastanam, qui locus Bithyniam distinguit et Galatas, exanimatus inventus est nocte. super cuius obitu dubietates emersere conplures

10.       fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite perisse succensione pruna rum inmensa, aut certe ex colluvione ciborum avida cruditate distentus. decessit autem anno tricensimo aetatis et tertio. cumque huic et Aemiliano Scipioni vitae exitus similis evenisset, super neutrius morte quaestionem conperimus agitatam.

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector