Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 550

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 550

1.           Incedebat autem motu corporis gravi, vultu laetissimo, oculis caesiis, vasta proceritate et ardua, adeo ut diu nullum indumentum regium ad mensuram eius aptum inveniretur. et aemulari malebat Constantium, agens seria quaedam aliquotiens post meridiem, iocarique palam cum proximis adsuetus.

2.           Christianae legis idem studiosus et non numquam honorificus, mediocriter eruditus, magisque benivolus, et perpensius, ut apparebat ex paucis, quos promoverat, iudices electurus; edax tamen et vino Venerique indulgens, quae vitia imperiali verecundia forsitan correxisset.

3.           dicebatur autem Varronianus pater eius monitu cuiusdam somnii dudum praescisse quod evenit, idque duobus amicis commisisse fidissimis, illo adiecto quod ipsi quoque deferretur trabea consularis. sed inpetrato uno adipisci non potuit aliud. audita enim filii celsiore fortuna, antequam eum videret, fatali praeventus est morte.

4.           et quia huic nomini amplissimum magistratum portendi per quietem praedictum est seni, Varronianus nepos eius infans etiam tum cum Ioviano patre declaratus est ut supra rettulimus consul.

1.           Dictis inpensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris convenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur veritati saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus intempestivos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est imperator in cena, vel omissum quam ob causam gregarii milites coerciti sunt apud signa, et quod non decuerat in descriptione multiplici regionum super exiguis silere castellis, quodque cunctorum nomina, qui ad urbani praetoris officium convenere, non sunt expressa, et similia plurima praeceptis historiae dissonantia, discurrere per negotiorum celsitudines adsuetae, non humilium minutias indagare causarum, quas si scitari voluerit quispiam, individua illa corpuscula volitantia per inane, atomous, ut nos appellamus, numerari posse sperabit.

2.           haec quidam veterum formidantes, cognitiones actuum variorum stilis uberibus explicatas non edidere superstites, ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistula Tullius quoque testis reverendus adfirmat. proinde inscitia vulgari contempta ad residua narranda pergamus.

3.           Hac volubilium casuum diritate exitu luctuoso finita, obituque intervallato trium brevi tempore principum, corpore curato defuncti, missoque Constantinopolim, ut inter Augustorum reliquias conderetur, progresso Nicaeam versus exercitu, quae in Bithynia mater est urbium, potestatum civilium militiaeque retcores magnitudine curarum adstricti communium, interque eos quidam spe vana sufflati, moderatorem quaeritabant diu exploratum et gravem.

4.           Et rumore tenus obscuris paucorum susurris nomen praestringebatur Aequitii, scholae primae Scutariorum etiam tum tribuni, qui cum potiorum auctoritate displicuisset ut asper et subagrestis, translata est suffragatio levis in Ianuarium Ioviani adfinem curantem summitatem necessitatum castrensium per Illyricum.

5.           quo itidem spreto quia procul agebat, ut aptus ad id quod quaerebatur atque conveniens Valentinianus nulla discordante sententia numinis adspiratione caelestis electus est, agens scholam Scutariorum secundam relictusque

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector