Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 559

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 559

ripensem Daciam, alterum per Succos notissimum, tertium per Macedonas quem appellant Acontisma. hacque cautela vana persuasione rapiendi Illyrici destitutus usurpator indebitae potestatis magna perdidit instrumenta bellorum.

1.           Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis detractus a deformi proposito firmatusque meliorum sententiis agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium inrupturos.

2.           his iam propinquantibus ipse Procopius a Nicaea regressus, quo nuper advenerat, cum Divitensibus desertorumque plebe promiscua, quam dierum brevi spatio congregarat, Mydgum adceleravit, qui locus Sangario adluitur flumine.

3.           ubi cmn legiones iam pugnaturae congrederentur, inter reciprocantes missilia quasi procursatione hostem lacessens solus prorupit in medium. et secundioris ductu fortunae ex contraria acie velut agnitum quendam Vitalianum, quem si norat ambigitur, Latine salute data blande produxit, eumque porrecta dextera saviatus omnibus hinc inde attonitis.

4.           «en» inquit «cana Romanorum exercituum fides et religionibus firmis iuramenta constricta! placet, fortissimi viri, pro ignotis tot suorum consurrexisse mucrones, utque Pannonius degener labafactans cuncta et proterens, imperio, quod ne votis quidem concipere ausus est umquam, potiatur, ingemiscere nos vestris nostrisque vulneribus. quin potius sequimini culminis summi prosapiam, non ut rapiat aliena sed in integrum maiestatis avitae restituatur, arma iustissima commoventem».

5.           Hac sermonis placiditate molliti omnes, qui acriter venerant pugnaturi, signorum apicibus aquilisque summissis descivere libentes ad eum, et pro terrifico fremitu, quem barbari dicunt barritum, nuncupatum imperatorem stipatumque idem consentientes in unum reduxerunt ad castra, testati more militiae Iovem, invictum Procopium fore.

1.           Huic perduellium prosperitati laetior accessit. Rumitalca enim tribunus in societatem Procopianorum adscitus et suscepta cura palatii, digesto mature consilio, permeatoque cum militibus mari ad Drepanum antea, nunc Helenopolim venit exindeque Nicaeam spe celerius occupavit.

2.           ad quam obsidendam cum huius modi pugnarum peritis Vadomario misso ex duce et rege Alamannorum, Valens Nicomediam pergit. exindeque profectus oppugnationi Chalcedonis magnis viribus insistebat, cuius e muris probra in eum iaciebantur et iniuriose conpellebatur ut Sabaiarius. est autem sabaia ex ordeo vel frumento in liquorem conversis paupertinus in Illyrico potus.

3.           fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione nimia defensorum, discedere iam parabat, cum inter haec clausi apud Nicaeam, patefactis subito portis egressi, munitorum magna parte prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca properabant ardenter circumventuri Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos suburbano digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeverso imminens exitium ille perdoctus, instantem vestigiis hostem per Sunonensem lacum et fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo frustra sequentem lusisset. et hoc casu Bithynia quoque in Procopii dicionem redacta est.

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector