Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 560

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 560

1.           Vnde cum Ancyram Valens citis itineribus revertisset, conperissetque Lupicinum ab oriente cum catervis adventare non contemnendis, spe prosperorum erectior Arintheum lectissimum ducem occursurum hostibus misit.

2.           qui ubi Dadastanam tetigit, in qua statione perisse diximus Iovianum, Hyperethium sibi oppositum repente vidit cum copiis antehac rectoris Castrensis adparitorem id est ventris ministrum et gutturis, cui at amico Procopius auxilia ductanda commisit. et dedignatus hominem superare certamine despicabilem, auctoritatis et celsi fiducia corporis, ipsis hostibus iussit suum vincire rectorem: atque ita turmarum antesignanus umbratilis conprensus suorum manibus.

3.           Quae dum hoc modo procedunt, Venustus quidam largitionum apparitor sub Valente, multo ante Nicomediam missus, ut aurum susceptum stipendii nomine militibus per orientem diffusis viritim tribueret, hac tristitia cognita alienum pervidens tempus, Cyzicum cum his, quae susceperat, se citius contulit.

4.           ubi forte Serenianus repertus domesticorum tunc comes, missus ad thesauros tuendos, urbem inexsuperabili moenium ambitu monumentis quoque veteribus cognitam, fretus tumulturio praesidio custodiebat: ad quam expugnandam Procopius, ut, possessa Bithynia, sibi etiam Hellespontum iungeret, validam destinaverat manum.

5.           morabantur autem effectum sagittis et glandibus ceterisque iaculis obsidentium saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia claustrum per catenam ferream valde robustam ori portus insertum, quae, ne rostratae inruerent naves hostiles, erat altrinsecus conligata.

6.           hanc post varios militum labores et ducum, fatigatorum acerrimis proeliis, Aliso quidam tribunus abscidit, exsertus bellator et prudens, hoc modo. coniunctis tribus navigiis, testudinem hac specie superstruxit. densetis cohaerentes supra capita scutis, primi transtris instabant armati, alii post hos semet curvantes humilius, tertiis gradatim inclinatis summisse, ita ut novissimi suffraginibus insidentes formam aedificii fornicati monstrarent. quod machinae genus contra murales pugnas ideo figuratur hac specie, ut missilium ictus atque saxorum per decursus cadentium labiles, instar imbrium evanescant.

7.           itaque coniectu telorum Aliso paulisper defensus ingenti corporis robore, supposito stipite eandem catenam fortius bipenni concidens ita confregit, ut disiecta patefaceret aditum latum, hocque exitu civitas hostili impetu patuit improtecta. qua causa extincto postea proterviae totius auctore cum in factionis participes saeviretur, hic idem tribunus contemplatione facinoris clari vitam cum militia retinens, diu post in Isauria oppetit vastatoria manu confossus.

8.           Hoc Marte Cyzico reserata, Procopius ad eam propere festinavit, veniaque universis, qui repugnavere, donatis Serenianum solum iniectis vinculis iussit duci Nicaeam servandum artissime.

9.           statimque Ormizdae maturo iuveni, Ormizdae regalis illius filio, potestatem proconsulis detulit, et civilia more veterum et bella recturo. qui agens pro moribus lenius, a militibus, quos per devia Phrygiae miserat Valens, subito corripiendus incursu, tanto vigore evasit ut escensa navi, quam ad casus pararat ancipites, sequentem ac paene captam uxorem sagittarum nube diffusa defensam averteret secum: matronam opulentam et nobilem, cuius verecundia et destinatio gloriosa abruptis postea discriminibus maritum exemit.

10.       Ea victoria ultra homines sese Procopius efferens et ignorans quod quivis beatus versa rota Fortunae ante vesperum potest esse miserrimus, Arbitionis domum, cui antea tamquam eadem sibi sentientis parcebat ut propriae, iussit exinaniri mobilis census inaestimabilis plenam, ideo indignatus quod venire ad eum accitus aliquotiens distulit, causatus incommoda senectutis et morbos.

11.       et licet hac ex causa praesumptor momentum pertimesceret grave, tamen, cum obsistente nullo se in orientales provincias effundere libenti cunctorum adsensione iam licentius posset, avidas novitatem quandam visere taedio

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector