Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 562

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 562

castra imperatori offertur reticens atque defixus, statimque abscisa cervice discordiarum civilium gliscentes turbines sepelivit et bella ad veteris Perpennae exemplum, qui post Sertorium inter epulas obtruncatum dominatione paulisper potitus a frutectis, ubi latebat, extractus oblatusque Pompeio eius iussu est interfectus.

1.           Parique indignationis impetu Florentius et Barchalba, qui eum duxerunt, confestim non pensata ratione sunt interfecti. Nam si principem legitimum prodidissent, vel ipsa Iustitia iure caesos pronuntiaret; si rebellem et oppugnatorem internae quietis, ut ferebatur, amplas eis memorabilis facti oportuerat deferri mercedes.

2.           Excessit autem vita Procopius anno quadragesimo, amplius mensibus decem: corpore non indecoro nec mediocris staturae, subcurvus humumque intuendo semper incedens, perque morum tristium latebras illius similis Crassi, quem in vita semel risisse Lucilius adfirmat et Tullius, sed, quod est mirandum, quoad vixerat, incruentus.

1.           Isdem fere diebus protector Marcellus, eiusdem cognatus, agens apud Nicaeam praesidium, proditione militum et interitu Procopii cognito, Serenianum intra palatium clausum medio noctis horrore incautum adortus occidit. cuius mors saluti plurimis fuit.

2.           nam si victoriae superfuisset incultis moribus homo et nocendi acerbitate conflagrans, Valentique ob similitudinem morum et genitalis patriae vicinitatem acceptus, occultas voluntates principis introspiciens ad crudelitatem propensioris multas innocentium ediderat strages.

3.           Quo interfecto idem Marcellus occupata celeri cursu Chalcedone, concrepantibus paucis, quos vilitas et desperatio trudebat in scelus, umbram principatus funesti capessit gemina ratione fallente, quod et Gothorum tria milia regibus iam lenitis ad auxilium erant missa Procopio, Constantianam praetendenti necessitudinem, quae ad societatem suam parva mercede traduci posse existimabat, quodque gesta in Illyrico etiam tum latebant.

4.           Inter quae tam trepida, speculationibus fidis Aequitius doctus conversam molem belli totius in Asiam, digressus per Succos Philippopolim clausam praesidiis hostium, Eumolpiadam veterem reserare magna vi conabatur, urbem admodum oportunam et inpedituram eius adpetitus, si pone relicta adiumenta Valenti laturus – nondum enim apud Nacoliam gesta conpererat – festinare ad Haemimontum cogeretur.

5.           verum paulo postea cognita levi praesumptione Marcelli, milites missi sunt audaces et prompti, qui eum raptum ut deditum noxae mancipium in custodiam conpegerunt. unde post dies productus, lateribus sulcatis acerrime, pariaque perpessis consortibus interiit, hoc favorabilis solo quod abstulit Serenianum e medio, crudelem ut Phalarim, et illi fidum ad doctrinarum diritatem, quam causis inanibus praetexebat.

6.           Exstirpatis occasu ducis funeribus belli, saevitum est in multos acrius quam errata flagitaverant vel delicta, maximeque in Philippopoleos defensores, qui urbem seque ipsos non nisi capite viso Procopii, quod ad Gallias portabatur, aegerrime dediderunt.

7.           ad gratiam tamen precantium coerciti sunt aliqui lenius. inter quos eminebat Araxius, in ipso rerum exustarum ardore adeptus ambitu praefecturam, et Agilone intercedente genero supplicio insulari multatus, breve post tempus evasit.

8. Euphrasius vero itemque Phronemius missi ad occiduas partes arbitrio obiecti sunt Valentiniani, et absoluto

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector