Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 563

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 563

Euphrasio Phronemius Cherronesum deportatur, inclementius in eodem punitus negotio ea re, quod divo Iuliano fuit acceptus, cuius memorandis virtutibus ambo fratres principes obtrectabat nec similes eius nec suppares.

1.           His accedebant alia graviora et multo magis quam in proeliis formidanda. carnifex enim et unci et cruentae quaestiones sine discrimine ullo aetatum et dignitatum per fortunas omnes et ordines grassabantur et pacis obtentu ius detestandum agitabatur, infaustam victoriam exsecrantibus universis internecivo bello quovis graviorem.

2.           nam inter arma et lituos condicionis aequatio leviora facit pericula, et Martiae virtutis potestas aut id, quod ausum, occupat, aut inopinata mors, si acciderit, nullum ignominiae continet sensum finemque secum vivendi simul et dolendi perducit: ubi vero consiliis impiis iura quidem praetenduntur et leges et Catonianae vel Cassianae sententiae fuco perliti resident iudices, agitur autem, quod agitur, ad voluntatem praetumidae potestatis, et ex eius libidine incedentium vitae necisque momenta pensantur, ibi capitalis vertitur pernicies et abrupta.

3.           nam ut quisque ea tempestate ob quamlibet voluerat causam, regiae propere accedens et aliena rapiendi aviditate exustus, licet aperte insontem arcessens ut familiaris suscipiebatur et fidus, ditandus casibus alienis.

4.           imperator enim promptior ad nocendum, criminantibus patens et funereas delationes adsciscens, per supplitiorum diversitates effrenatius exultavit, sententiae illius Tullianae ignarus, docentis infelices esse eos qui omnia sibi licere existimarunt.

5.           haec inplacabilitas causae quidem piissimae sed victoriae foedioris innocentes tortoribus exposuit multos, vel sub eculeo caput incurvos aut ictu carnificis torvi substravit: quibus, si pateretur natura, vel denas animas profundere praestabat in pugna quam lateribus fodicatis omni culpa inmunes, fortunis gementibus universis, quasi laesae maiestatis luere poenas, dilaniatis ante corporibus, quod omni est tristius morte.

6.           exin cum superata luctibus ferocia deflagrasset, proscriptiones et exilia et quae leviora quibusdam videntur, quamquam sint aspera, viri pertulere summates, et ut ditaretur alius, genere nobilis et forte meritis locupletior actus patrimonio praeceps trususque in exilium consumebatur angore aut stipe precaria victitabat, nec modus ullus exitialibus malis inpositus quam diu principem et proximos opum satietas cepit et caedis.

7.           Hoc novatore adhuc superstite, cuius actus multiplices docuimus et interitum, diem duodecimum Kalendas Augustas, consule Valentiniano primum cum fratre, horrendi terrores per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, qualis nec fabulae nec veridicae nobis antiquitates exponunt.

8.           paulo enim post lucis exortum densitate praevia fulgurum acrius vibratorum tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum retro fluctibus evolutis abscessit, ut retecta voragine profundorum, species natantium multiformes limo cernerentur haerentes, valliumque vastitates et montium tunc, ut opinari dabatur, suspicerent radios solis, quos primigenia rerum sub inmensis gurgitibus amendavit.

9.           multis igitur navibus velut arida humo conexis, et licenter per exiguas undarum reliquias palantibus plurimis, ut pisces manibus colligerent et similia: marini fremitus velut gravati repulsam versa vice consurgunt perque vada ferventia insulis et continentis terrae porrectis spatiis violenter inlisi, innumera quaedam in civitatibus et ubi reperta sunt aedificia, conplanarunt: proinde ut elementorum furente discordia involuta facies mundi miraculorum species ostendebat.

10.       relapsa enim aequorum magnitudo cum minime speraretur, milia multa necavit hominum et submersit recurrentiumque aestuum incitata vertigine, quaedam naves, postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessum datae visae sunt exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona.

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector