Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 575

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 575

clementer diximus esse proclivem, Sebastianus cum suis occuparet, fugientes Germanos, si fors ita tulisset, levi negotio confossurus: quo, ut placuit, maturato Gratianoque apud signa Iovianorum retro detento, cuius aetas erat etiam tum proeliorum inpatiens et laborum, Valentinianus ut dux cunctator et tutus centurias et manipulos capite intecto conlustrans, nullo potentium in conscientiam arcani adhibito, remota multitudine stipatorum, speculatum radices aggerum avolavit cum paucis, quorum industriam norat et fidem, praedicans, ut erat sui adrogans aestimator, inveniri posse aliam viam ducentem ad arduos clivos praeter eam, quam inspexere proculcatores.

11, per ignota itaque et palustres uligines devius tendens insidiatricis manus locatae per obliqua subito oppetisset adcursu, ni necessitatis adiumento postremo per labilem limum incitato iumento digressus, legionum se gremiis inmersisset post abruptum periculum, cui adeo proximus fuit, ut galeam eius cubicularius ferens auro lapillisque distinctam, cum ipso tegmine penitus interiret nec postea vivus reperiretur aut interfectus.

1.           Proinde quiete reficiendis corporibus data, signoque erecto, quod solet ad pugnam hortari, tubarum minacium accendente clangore, fidentissimo impetu acies motas prompte ante alios praeiere duo iuvenes lecti in principiis adeundi discriminis, Salvius et Lupicinus, Scutarius unus, alter e schola Gentilium, fragore terribili concitantes: hastasque crispando cum ad rupium obiecta venissent, trudentibusque Alamannis evadere ad celsiora conarentur, advenit omne pondus armorum, isdemque antesignanis per hirta dumis et aspera magno virium nisu in editas sublimitates erepsit.

2.           acri igitur partium spiritu conflictus cuspidibus temptatur infestis, et hinc arte belli doctior miles, inde licet feroces sed incauti barbari dexteris coiere conlatis, quos latius sese pandens exercitus infusis utrimque cornibus adflictabat, per fremitus territos et equorum hinnitus et tubas.

3.           nihilominus tamen ipsi adsumpta fiducia restiterunt, aequataque parumper proeliorum sorte, haud parva mole certatum est, dum turmarum funeribus mutuis res gerebatur.

4.           disiecti denique Romanorum ardore metuque turbati, miscentur ultimis primi, dumque in pedes versi discedunt, verrutis hostilibus forabantur et pilis. postremo dum anheli currunt et fessi, pandebant sequentibus poplites et suras et dorsa. stratis denique multis, lapsorum partem Sebastianus cum subsidiali manu locatus post montium terga trucidavit ex incauto latere circumventam: dispersi ceteri silvarum se latebris amendarunt.

5.           In hac dimicatione nostri quoque oppetiere non contemnendi. inter quos Valerianus fuit domesticorum omnium primus, et Natuspardo quidam Scutarius, exsertus ita bellator, ut Sicinio veteri conparetur et Sergio. hisque tali casuum diversitate perfectis milites ad hiberna, imperatores Treveros reverterunt.

1.          Per haec tempora Vulcatio Rufino absoluto vita, dum administrarat, ad regendam praefecturam praetorianam ab urbe Probus

2.          2 accitus, claritudine generis et potentia et opum amplitudine cognitus orbi Romano, per quem universum paene patrimonia sparsa possedit, iuste an secus non iudicioli est nostri.

2.           hunc quasi genuina quaedam, ut fingunt poetae, fortuna vehens praepetibus pinnis, nunc beneficum ostendebat et amicos altius erigentem, aliquotiens insidiatorem dirum et per cruentas noxium simultates. et licet potuit, quoad vixit,

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector