Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 581

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 581

nullo sacramento constrictus.

1.           Oportunum est, ut arbitror, explanare nunc causam, quae ad exitium praecipitem Aginatium inpulit iam inde a priscis maioribus nobilem, ut locuta est pertinacior fama. nec enim super hoc ulla documentorum rata est fides.

2.           anhelans flatu superbo Maximinus, etiam tum praefectus annonae, nanctusque audaciae incitamenta non levia, tendebat ad usque Probi contemptum, viri summatum omnium maximi, iureque praefecturae praetorianae regentis provincias.

3.           quod Aginatius indignissime ferrens dolensque in examinandis causis Maximinum ab Olybrio sibi praelatum, cum esset ipse vicarius Romae: familiari sermone docuit Probum occulte, facile vanum hominem recalcitrantem sublimibus meritis posse opprimi, si ille id fieri censuisset.

4.           has litteras, ut quidam adseverabant, Probus ad Maximinum eruditiorem iam in sceleribus, conmendatumque principi pertimescens, nullo conscio praeter baiulum misit. hisque recitatis ita homo ferus exarsit, ut machinas omnes in Aginatium deinde commoveret, velut serpens vulnere noti cuiusdam adtritus.

5.           accessit his alia potior insidiarum materia, quae eundem Aginatium obruit. Victorinum enim defunctum insimulabat, ut Maximini actus, dum supererat, venditantem, cuius ex testamento legata ipse sumpserat non aspernanda, parique petulantia Anepsiae quoque eius uxori lites minabatur et iurgia.

6.           quae haec metuens, ut Maximini etiam muniretur auxilio, finxit maritum in voluntate, quam condiderat nuper, argenti tria milia pondo eidem reliquisse. qui aviditate nimia flagrans – nec enim hoc quoque vitio caruit – petit hereditatis medietatem. verum etiam hoc ut parum sufficienti nequaquam contentus aliud commentus est, ut arbitrabatur, honestum et tutum, et ne amitteret amplam sibi oblatam lucrandi uberis patrimonii, Victorini privignam Anepsiae filiam petit filio coniugem, idque adsentiente muliere prompte firmatum est.

7.           Per haec et alia simili maerore deflenda, quae decolorabant speciem urbis aeternae, grassabatur per strages multiplices fortunarum homo cum gemitu nominandus, ultra forenses terminos semet extentans. namque et resticulam de fenestra praetorii quadam remota dicitur semper habuisse suspensam, cuius summitas quadam velut ansula colligaret nullis quidem indiciis fulta sed nocitura insontibus multis: et Mucianum Barbarumque apparitores aliquotiens discretim trudi iubebat, ad fallendum aptissimos.

8.           hi tamquam heiulando casus, quibus se simulabant oppressos, iudicis exaggerando crudelitatem, remedium nullum aliud reis ad obtinendam vitam superesse eadem replicando saepe adseverabant, ni criminibus magnis petissent nobiles viros, quibus ad sui societatem adnexis facile eos absolvi posse firmabant.

9.           Ob quae inplacabilitate ultra adposita iam pergente, manus vinculis sunt artatae conplurium, ortuque nobiles inculti videbantur et anxii. nec eorum culpari quisquam debuit cum salutantes humum paene curvatis contingentibus membris, persaepe clamantem audirent spiritus ferini latronem, nullum se invito reperiri posse insontem.

10.       quae verba effectui propere iuncta terruissent profecto Numae Pompilii similis et Catonem. prorsus enim sic agebatur, ut nec in alienis malis quorumdam exarescerent lacrimae: quod in variis et confragosis actibus vitae plerumque contingit.

11.       a iure tamen iustitiaque crebro discedens ferreus cognitor, erat uno quasi praecipuo tolerabilis. interdum enim exoratus parcebat aliquibus, quod prope vitium esse in hoc loco legitur apud Tullium «nam si inplacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas: sin autem exorabiles, summa levitas: quae tamen, ut in malis, acerbitati anteponenda est».

12.       Post haec praegresso Leone acceptoque successore ad principis comitatum Maximinus accitus, auctusque praefectura praetoriana, nillilo lenior fuit etiam longius nocens ut basilisci serpentes.

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector