Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 583

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 583

dilatione qualibet inventa, forsitan evasurum.

1.           festinavit, ut mandatum est, Doryphorianus magnis itineribus Romam, et inter administrandi initia magna quaeritabat industria, qua vi senatorem perspicui generis interficeret iuvantibus nullis. cognitoque eum iam pridem repertum in villa propria custodiri, ipse tamquam caput sontium pariterque Anepsiam horrore medio tenebrarum audire disposuit, quo tempore hebetari solent obstrictae terroribus mentes: ut inter innumera multa Aiax quoque Homericus docet optans perire potius luce, quam pati formidinis augmenta nocturnae.

2.           et quoniam iudex, quin immo praedo nefandus ad id solum, quod promisit, intentus cuncta extollebat in maius, iusso Aginatio statui, agmina fecit introire carnificum, catenisque sonantibus triste, mancipia squalore diuturno marcentia in domini caput ad usque ultimum lacerabat exitium, quod in stupri questione fieri vetuere clementissimae leges.

3.           denique cum iam contigua morti tormenta ancillae voces expressissent obliquas, indicii fide parum plene discussa, Aginatius ad supplicium duci pronuntiatus abrupte, nec auditus, cum magnis clamoribus appellaret nomina principum, sublimis raptus occiditur, pari sententia Anepsia interfecta. haec agitante, cum adesset, perque emissarios cum procul ageret, Maximino funera urbs deploravit aeterna.

4.           Sed accelerarunt ultimae dirae caesorum. namque ut postea tempestive dicetur, et idem Maximinus sub Gratiano intoleranter se efferens damnatorio iugulatus est ferro, et Simplicius in Illyrico trucidatus, et Doryphorianum pronuntiatum capitis reum trusumque in carcerem Tullianum, matris consilio princeps exinde rapuit, reversumque ad lares per cruciatus oppressit inmensos. Ut unde huc fleximus revertamur, is urbanarum rerum status, ut ita dixerim, fuit.

1.           At Valentinianus magna animo concipiens et utilia, Rhenum omnem a Raetiarum exordio ad usque fretalem Oceanum magnis molibus conmuniebat, castra extollens altius et castella turresque adsiduas per habiles locos et oportunos, qua Galliarum extenditur longitudo: non numquam etiam ultra flumen aedificiis positis subradens barbaros fines.

2.           denique cum reputaret munimentum celsum et tutum, quod ipse a primis fundarat auspiciis, praeterlabente Nicro nomine fluvio, paulatim subverti posse undarum pulsu inmani, meatum ipsurr aliorsum vertere cogitavit et quaesitis artificibus peritis aquariae rei, copiosaque militis manu arduum est opus adgressus.

3.           per multos enim dies conpaginatae formae e roboribus, coniectaeque in alveum, fixis refixisque aliquotiens prope ingentibus stilis, fluctibus erectis confundebantur, avulsaeque vi gurgitis interibant.

4.           vicit tamen imperatoris vehementior cura et morigeri militis labor, mento tenus, dum operaretur, saepe demersi: tandem non sine quorundam discrimine castra praesidiaria, inquietudine urgentis amnis exempta, nunc valida sunt.

5.           Ac talibus laetus exsultansque, pro anni et temporis statu dilapsos conducens, rei publicae curam habuit, ut officio principis congruebat. ratusque aptissimum ad id, quod deliberabat, inplendum, trans Rhenum in monte Piri, qui barbaricus locus est, munimentum extruere disposuit raptim. utque celeritas effectum negotii faceret tutum, per Syagrium tunc notarium, postea praefectum et consulem, Aratorem monuit ducem, ut, dum undique altum esset silentium, id arripere conaretur.

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector