Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 590

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 590

supervenirent, pollicitus ipse quoque transito cum Romanis agminibus Rheno occurrere pavidis, pondus armorum vitantibus insperatum .

11 . Gratanter ratione gemina principis acceptae sunt litterae: prima quod iam inde a temporibus priscis subolem se esse Romanam Burgundii sciunt, dein quod salinarum finiumque causa Alamannis saepe iurgabant. et catervas misere lectissimas, quae, antequam milites congregarentur in unum, ad usque ripas Rheni progressae, imperatore ad struenda munimenta districto, terrori nostris fuere vel maximo.

12. igitur paulisper morati cum neque Valentinianus, ut spoponderat, die praedicto venisset, nec promissorum aliquid adverterent factum, ad comitatum misere legatos poscentes adminicula sibi dari, redituris ad sua, ne nuda hostibus exponerent terga. I

3. quod ubi negari per ambages sentirent et moras, maesti exinde discesserunt et indignati. hocque conperto reges ut ludibrio habiti saevientes, captivis omnibus interfectis genitales repetunt terras.

1.           Apud hos generali nomine rex appellatur Hendinos, et ritu veteri potestate deposita removetur, si sub eo fortuna titubaverit belli vel segetum copiam negaverit terra, ut solent Aegyptii casus eius modi suis adsignare rectoribus. nam sacerdos apud Burgundios omnium maximus vocatur Sinistus, et est perpetuus, obnoxius discriminibus nullis, ut reges.

2.           Per hanc occasionem inpendio tempestivam Alamannos gentis ante dictae metu dispersos adgressus per Raetias Theodosius, ea tempestate magister equitum, pluribus caesis, quoscumque cepit ad Italiam iussu principis misit, ubi fertilibus pagis acceptis iam tributarii circumcolunt Padum.

1.           Hinc tamquam in orbem migrantes alium, ad Tripoleos Africanae provinciae veniamus aerumnas, quas, ut arbitror, Iustitia quoque ipsa deflevit, quae unde instar exarsere flammarum, textus aperiet absolutus.

2.           Austoriani his contermini partibus barbari, in discursus semper expediti veloces, vivereque adsueti rapinis et caedibus, paulisper pacati, in genuinos turbines revoluti sunt hanc causam praetendentes ut seriam.

3.           Stachao quidam nomine popularis eorum, ut in otio nostra peragrando licentius, agebat quaedam vetita legibus, inter quae illud potius eminebat, quod provinciam omni fallaciarum via prodere conabatur, ut indicia docuere verissima: quocirca supplicio flammarum absumptus est.

4.           Huius necem ulcisci, ut propinqui damnatique iniuste causantes, ferarum similes rabie concitarum exsiluere sedibus suis, Ioviano etiam tum imperante, veritique prope Leptim accedere, civitatem muris et populo validam, suburbano eius uberrimo insedere per triduum, mactatisque agrestibus, quos inopinus hebetaverat pavor, vel confugere coegerat ad speluncas, incensa suppellectili multa, quae vehi non poterat, referti rapinis reverterunt ingentibus, trahentes captivum Silvam quoque casu cum caritatibus in agro inventum, ordinis sui primatem.

5.           Hac subita clade Leptitani perterriti, ante incrementa malorum, quae intentabat barbaricus tumor, praesidium inploravere Romani comitis per Africam recens provecti. qui cum venisset militaris copias ducens, ferreque opem rebus rogaretur adflietis, non nisi abundanti commeatu adgesto, et camelorum quattuor milibus apparatis, castra firmabat esse moturum.

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector