Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 598

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 598

1.           inde factum est per orientales provincias ut omnes metu similium exurerent libraria omnia: tantus universos invaserat terror. namque ut pressius loquar, omnes ea tempestate velut in Cimmeriis tenebris reptabamus, paria convivis Siculi Dionysii pavitantes, qui cum epulis omni tristioribus fame saginarentur, ex summis domorum laqueariis, in quibus discumbebant, setis nexos equinis et occipitiis incumbentes gladios perhorrebant.

2.           Tunc et Bassianus procerum genere natus, notarius militans inter primos, quasi praenoscere altiora conatus, licet ipse de qualitate partus uxoris consuluisse firmaret, ambitioso necessitudinum studio, quibus tegebatur, morte ereptus, patrimonio opimo exutus est.

3.           Inter fragores tot ruinarum Heliodorus, tartareus ille malorum omnium cum Palladio fabricator, mathematicus, ut memorat vulgus, conloquiis ex aula regia praepigneratus abstrusis, iam funebres aculeos excitabat, omni humanitatis invitamento ad prodenda, quae sciret vel fingeret, lacessitus.

4.           nam et sollicitius cibo mundissimo fovebatur, et ad largiendum paelicibus merebat aes conlaticium grave, et incedebat passim ac late os circumferens vultuosum, omnibusque formidatus, ea fiducia sublatior, quod ad lupanar, quo, sicut ipse voluit, liberius servabatur, cubiculariis officiis praepositus, adsidue propalam ventitabat, elogia parentis publici praeferens futura pluribus luctuosa.

5.           perque eum ut forensium causarum patronum, quid in primis orationis partibus conlocaret, ut proficere possit facilius et valere, quibusve figurarum commentis splendida loca adtemptare debeat praemonebatur.

6.           Et quoniam longum est quod cruciarius ille conflavit, hoc unum edisseram, quam praecipiti confidentia patriciatus columina ipsa pulsavit. qui ex clandestinis, ut dictum est, regiorum confabulationibus inmaniter adrogans, et ipsa vilitate ad facinus omne venalis, egregium illud par consulum Eusebium et Hypatium germanos fratres, Constanti principis quondam adfines, ad cupidinem altioris fortunae erectos et consuluisse et agitasse quaedam super imperio detulit, addens itineri ad mendacium ficte constructo, quod Eusebio, etiam principalia indumenta parata sint.

7.           quibus haustis aventer, fremebundus et minax, cui nihil licere debuerat, quia omnia sibi licere etiam iniusta existimabat, inremisse ab extremis regionum intervallis exhibitis omnibus, quos solutus legibus accusator perduci debere profunda securitate mandarat, suscipi quaestionem criminose praecepit.

8.           cumque nodosis coartationibus aequitate diu iactata, et nexibili adseveratione perditi nebulonis durante, nullam confessionem exprimere tormenta gravia potuissent, ablegatosque ab omni huius modi, conscientia ipsa viros ostenderet claros, calumniator quidem ita ut antea honorabiliter colebatur, illi vero exilio et pecuniariis adflicti dispendiis, paulo postea, reddita sibi multa, sunt revocati, dignitatibus integris et splendore.

9.           Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam iniquum quam ad ardua imperii supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi

10.       sed Heliodoro – incertum morbo an quadam excogitata vi – mortuo (nolim dicere: utinam nec ipsa res loqueretur!) funus eius per vespillones elatum pullati praecedere honorati conplures, inter quos et fratres iussi sunt consulares.

11.       ibi tunc rectoris imperii caries tota stoliditatis apertius est profanata, qui cum abstinere inconsolabili malo rogaretur, obnixe inflexibilis mansit, ut videretur aures occlusisse ceris quasi scopulos Sirenios transgressurus.

12.       superatus tamen precibus destinatis tandem, nudatis capitibus infaustam bustuarii libitinam ad usque sepulcrum incedentes et pedibus, quosdam etiam conplicatis articulis, praeire mandavit. horret nunc reminisci quo

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector