Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 613

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 613

superante calumniarum, innodato gutture laquei nexibus interiit.

1.           Secuto post haec anno, Gratiano adscito in trabeae societatem Aequitio consule, Valentiniano post vastatos aliquos Alamanniae pagos munimentum aedificanti prope Basiliam, quod appellant accolae Robur, offertur praefecti relatio Probi, docentis Illyrici clades.

2.           quibus ille ut cunctatorem decuerat ducem, examinatius lectis, attonitus cogitationibus anxiis, Paterniano notario misso negotium scrupulosa quaesivit indagine, moxque veris per eum nuntiis gestorum acceptis, evolare protinus festinabat, ausos temerare limitem barbaros primo fragore, ut mente conceperat, oppressurus armorum.

3.           quia igitur abeunte autumno multa inpediebant et aspera, adnitebantur omnes per regiam optimates, ut ad usque principium veris oratum eum pertinerent et exoratum: primum durata pruinis itinera, ubi nec adultae in pastum herbae reperirentur nec cetera usui congrua, penetrari non posse firmantes: dein vicinorum Galliis regum inmanitatem, maximeque omnium Macriani ut formidati tunc praetendentes, quem constabat inpacatum relictum etiam ipsa urbium moenia temptaturum.

4.           haec memorantes addentesque utilia, reduxere eum in meliorem sententiam, statimque, ut conducebat rei communi, prope Mogontiacum blandius rex ante dictus accitur, proclivis ipse quoque ad excipiendum foedus, ut apparebat. et venit inmane quo quantoque flatu distentus ut futurus arbiter superior pacis, dieque praedicto conloquii ad ipsam marginem Rheni caput altius erigens stetit, hinc inde sonitu scutorum intonante gentilium.

5.           contra Augustus escensis amnicis lembis, saeptus ipse quoque multitudine castrensium ordinum, tutius prope ripas accessit, signorum fulgentium nitore conspicuus, et inmodestis gestibus murmureque barbarico tandem sedato, post dicta et audita ultro citroque versus, amicitia media sacramenti fide firmatur.

6.           hisque perfectis discessit turbarum rex artifex delenitus, futurus nobis deinceps socius, et dedit postea ad usque vitae tempus extremum constantis in concordiam animi facinorum documentum pulchrorum.

7.           periit autem in Francia postea, quam dum internecive vastando perrupit avidius, oppetit Mallobaudis bellicosi regis insidiis circumventus. post foedus tamen sollemni ritu impletum Treveros Valentinianus ad hiberna discessit.

1.           Haec per Gallias et latus agebantur arctoum. at in eois partibus alto externorum silentio intestina pernicies augebatur per Valentis amicos et proximos, apud quos honestate utilitas erat antiquior. navabatur enim opera diligens ut homo rigidus, audire cupiens lites, a studio iudicandi revocaretur, metu ne ita ut Iuliani temporibus defensione innocentiae respirante, frangeretur potentium tumor adsumpta licentia latius solitus evagari.

2.           ob haec et similia concordi consensu dehortantibus multis, maximeque Modesto praefecto praetorio regiorum arbitrio spadonum exposito, et subagreste ingenium nullis vetustatis lectionibus expolitum coacto vultu fallente, et adserente, quod infra imperiale columen causarum essent minutiae privatarum, ille ad humilitandam celsitudinem

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector