Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 618

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 618

1.           item cum ab urbe praedicta tenderet ad procinctum, per portam volvit, unde introiit, exire, ut omen colligeret, quod cito remeabit ad Gallias. cumque locus adgestis ruderibus neglectus purgatur, lapsam forem ferratam, quae exitum obseravit, multitudo removere non potuit viribus magnis enisa, et dum frustra tereret diem, coactus per aliam egressus est portam.

2.           nocteque, quam lux eruptura eum vita secuta est, ut per quietem solet, videbat coniugem suam absentem sedere passis capillis, amictu squalenti contectam: quam aestimari dabatur Fortunam eius esse cum taetro habitu iam discessuram.

3.           progressus deinde matutinus, contractiore vultu substristis cum eum oblatus non susciperet equus, anteriores pedes praeter morem erigens in sublime, innata feritate concitus, ut erat inmanis, dexteram stratoris militis iussit abscidi, quae eum insilientem iumento pulsarat inconsulto: perissetque cruciabiliter innocens iuvenis, ni tribunus stabuli Cerealis dirum nefas cum sui periculo distulisset.

1.           Post haec Quadorum venere legati, pacem cum praeteritorum oblitteratione suppliciter obsecrantes, quam ut adipisci sine obstaculo possent, et tirocinium et quaedam utilia rei Romanae pollicebantur.

2.           quos quoniam suscipi placuit, et redire indutiis, quae poscebantur, indultis – quippe eos vexari diutius nec ciborum inopia nec alienum tempus anni patiebantur – in consistorium Aequitio suadente sunt intromissi. cumque membris incurvatis starent metu debiles et praestricti, docere iussi, quae ferebant, usitatas illas causationum species iurandi fidem addendo firmabant: nihil ex communi mente procerum gentis delictum adseverantes in nostros, sed per extimos quosdam latrones amnique confines evenisse, quae inciviliter gesta sunt, etiam id quoque addendo, ut sufficiens ad facta purganda firmantes, quod munimentum extrui coeptum nec iuste nec oportune, ad ferociam animos agrestes accendit.

3.           ad haec imperator ira vehementi perculsus, et inter exordia respondendi tumidior, increpabat verborum obiurgatorio sonu nationem omnem ut beneficiorum inmemorem et ingratam. paulatimque lenitus et ad molliora propensior, tamquam ictus e caelo vitalique via voceque simul obstructa, suffectus igneo lamine cernebatur; et repente cohibito sanguine, letali sudore perfusus, ne laberetur spectantibus et vilibus, concursu ministrorum vitae secretioris ad conclave ductus est intimum.

4.           ubi locatus in lecto, exiguas spiritus reliquias trahens, nondum intellegendi minuto vigore, cunctos agnoscebat adstantes, quos cubicularii, nequis eum necatum suspicaretur, celeritate maxima conrogarant. et quoniam viscerum flagrante conpage laxanda erat necessario vena, nullus inveniri potuit medicus hanc ob causam, quod eos per varia sparserat, curaturos militem pestilentiae morbo temptatum.

5.           unus tamen repertus, venam eius iterum saepiusque pungendo, ne guttam quidem cruoris elicere potuit, internis nimietate calorum ambustis, vel, ut quidam existimabant, arefactis ideo membris, quod meatus aliqui, quos haemorrhoidas nunc appellamus, obserati sunt gelidis frigoribus concrustati.

6.           sensit inmensa vi quadam urgente morborum, ultimae necessitatis adesse praescripta, dicereque conatus aliqua vel mandare, ut singultus ilia crebrius pulsans, stridorque dentium et brachiorum motus velut caestibus dimicantium indicabat, iam superatus liventibusque maculis interfusus, animam diu conluctatam efflavit, aetatis quinquagesimo anno

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector