Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 634

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 634

1.           Haec autumno vergente in hiemem funesti per Thracias turbines converrebant. quae temporum rabies velut cuncta cientibus Furiis ad regiones quoque longinquas progrediens late serpebat.

2.           et iam Lentiensis Alamannicus populus, tractibus Raetiarum confinis, per fallaces discursus violato foedere dudum concepto, conlimitia nostra temptabat, quae clades hinc exitiale primordium sumpsit.

3.           ex hac natione quidam inter principis armigeros militans, poscente negotio reversus in larem, ut erat in loquendo effusior, interrogantes multos quid ageretur in palatio, docet arcessitu Valentis patrui Gratianum orientem versus mox signa moturum, ut duplicatis viribus repellantur plagarum terminalium adcolae, ad Romanorum rerum excidium coniurati.

4.           quibus avide Lentienses acceptis, ipsi quoque haec quasi vicini cernentes, ut sunt veloces et rapidi, conferti in praedatorios globos, Rhenum gelu pervium pruinis Februario mense . .. tendentes prope cum Petulantibus Celtae, non sine sui iactura adflictos graviter adultis viribus averterunt.

5.           verum retrocedere coacti Germani, noscentesque exercitus pleramque partem in Illyricum, ut imperatore mox adfuturo, praegressam, exarsere flagrantius: maioraque conceptantes, pagorum omnium incolis in unum conlectis cum quadraginta armatorum milibus vel septuaginta, ut quidam laudes extollendo principis iactarunt, sublati in superbiam nostra confidentius inruperunt.

6.           Quibus Gratianus cum formidine magna compertis, revocatis cohortibus, quas praemiserat in Pannonias, convocatisque aliis, quas in Galliis retinuerat dispositio prudens, Nannieno negotium dedit, virtutis sobriae duci: eique Mallobauden iunxit pari potestate conlegam, domesticorum comitem, regemque Francorum, virum bellicosum et fortem.

7.           Nannieno igitur pensante fortunarum versabiles casus ideoque cunctandum esse censente Mallobaudes alta pugnandi cupiditate raptatus, ut consueverat, ire in hostem differendi impatiens angebatur.

8.           proinde horrifico adversum fragore terrente, primum apud Argentariam signo per cornicines dato concurri est coeptum, sagittarum verrutorumque missilium pulsibus crebriores hinc indeque sternebantur.

9.           sed in ipso proeliorum ardore infinita hostium multitudine milites visa, vitantesque aperta discrimina, per calles consitas arboribus et angustas, ut quisque potuit, dispersi, paulo postea stetere fidentius: et splendore consimili proculque nitore fulgentes armorum, imperatorii adventus iniecere barbaris metum.

10.       qui repente versi in terga resistentesque interdum, nequid ultimae rationis omitterent, ita sunt caesi ut ex praedicto numero non plus quam quinque milia, ut aestimabatur, evaderent densitate nemorum tecta, inter complures alios audaces et fortes rege quoque Priario interfecto, exitialium concitore pugnarum.

11.       Hac laeti successus fiducia Gratianus erectus, iamque ad partes tendens eoas, laevorsus flexo itinere latenter Rheno transito, spe incitatior bona, universam, si id temptanti fors adfuisset, delere statuit malefidam et turbamm avidam gentem.

12.       hocque urgentibus aliis super alios nuntiis cognito, Lentienses aerumnis populi sui ad internecionem paene deleti, et repentino principis adventu defixi, quid capesserent ambigentes, cum neque repugnandi neque agendi aliquid aut moliendi laxamentum possent invenire vel breve, impetu celeri obsessos petiverunt inviis cautibus colles, abruptisque per ambitum rupibus insistentes, rebus caritatibusque suis, quas secum duxerant, omni virium robore propugnabant.

13.       qua difficultate perpensa, velut murorum obicibus opponendi per legiones singulas quingenteni leguntur annati, usu prudenter bellandi comperti. qui ea re animorum aucta fiducia quod versari inter antesignanos visebatur acriter

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector