Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 641

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 641

initia contemnebat, processu vero luctuum maximorum abiecte etiam timidus, eiusdem sortis recordatione Asiae nomen horrebat: ubi Erythraeo oppido superpositum montem Mimanta et Homerum scripsisse et Tullium doctis referentibus audiebat.

9. denique post interitum eius discessumque hostilem, prope locum, in quo cecidisse existimatus est, inventus dicitur saxeus monumenti suggestus, cui lapis adfixus incisis litteris Graecis, sepultum ibi nobilem quendam Mimanta veterem indicabat.

1.           Post exitialem pugnam cum iam tenebris nox terras implesset, hi qui superfuere, dextra pars, alii laeva vel quo metus traxerat, ferebantur, quisque proximos quaerens: cum praeter se nihil singuli cernere poterant, occipitiis propriis ferrum arbitrantes haerere. audiebantur tamen, licet longius, heiulatus miserabiles relictorum singultusque morientium et vulneratorum crucibabiles fletus.

2.           Luce vero coeptante victores ut bestiae sanguinis inritamento atrocius efferatae, spei inanis inlecebris agitati, Hadrianopolim agminibus petivere densetis, eam vel cum discriminibus excisuri postremis: docti per proditores et transfugas potestatum culmina maximarum et fortunae principalis insignia thesaurosque Valentis illic ut arduo in munimento conditos.

3.           et ne intervallatis ardor intepesceret moris, hora diei quarta ambitu cincto murorum, infestissime certabatur: oppugnatoribus genuina ferocia ad praeceps exitium festinantibus, contraque defensorum vigore validis viribus incitato.

4.           et quia militum calonumque numerus magnus civitatem cum iumentis introire prohibitus, adfixus parietibus moenium aedibusque continuis, pro loci humilitate fortiter decernebat, superatque rabies inmientium ad usque horam diei nonam, subito pedites nostri trecenti, ex his, qui prope ipsas stetere loricas, conferti in cuneum desciverunt ad barbaros, eosque illi avide raptos confestim – incertum quo consilio – trucidarunt; et ex eo deinceps observatum est, neminem huius modi aliquid vel in desperatione rerum ultima cogitasse.

5.           fervente itaque tot malorum congerie, repente cum fragore caelesti imbres nubibus atris effusi dispersere circumfrementium globos, reversique ad vallum dimensum tereti figura plaustrorum, inmanes spiritus latius porrigentes iubebant nostris per minaces litteras, et legatum … fide retinendae salutis accepta.

6.           verum introire non auso, qui missus est, per Christianum quendam portatis scriptis et recitatis, utque decebat contemplatis, parandis operibus dies et nox omnis absumpta. nam intrinsecus silicibus magnis obstrusae sunt portae et moenium intuta firmata, et ad emittenda undique tela vel saxa, tormenta per locos aptata sunt habiles adgestaque prope sufficiens aqua. pridie enim dimicantium quidam siti ad usque ipsa vitae detrimenta vexati sunt.

7.           Contra Gothi reputantes difficiles Martis eventus, anxiique cum sterni et sauciari cernerent fortiores, et particulatim vires suas convelli, astutum iniere consilium, quod ipsa indicante iustitia publicatum est.

8.           partis enim nostrae candidatos aliquos, qui die praeterito ad eos defecerant, pellexere ut simulata fuga velut ad propria remeantes, intra muros suscipi se curarent, ingressique latenter quandam incenderent partem: ut tamquam signo

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector