Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 642

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 642

erecto occultius, dum circa exstinguendum incendium distringitur multitudo clausorum, civitas perrumperetur inpropugnata

1.           perrexere, ut statutum est, candidati: cumque prope fossas venissent, manus tendentes orantesque ut Romanos semet admitti poscebant. et recepti, quia nulla erat suscipio quae vetaret, interrogatique super consiliis hostium, variarunt: unde factum est ut cruenta quaestione vexati cervicibus perirent abscisis, quid acturi venerant aperte confessi.

2.           Omni itaque bellandi apparatu praestructo, adventante vigilia tertia, barbari abolito praeteritorum vulnerum metu, in urbis obseratos aditus multiplicatis ordinibus inundarunt, et obstinatione magnatium maiore, at cum armatis provinciales et palatini ad obruendos eos excitatius exurgebant, et cuiusque modi tela in multitudine tanta vel temere missa cadere sine noxa non poterant.

3.           animadversum est a nostris isdem telis barbaros uti, quibus, petebantur. ideoque mandatum est ut nervis ferrum hgnumque conectentibus ante iactum incisis emitterentur arcu sagittae, quae volitantes vires integras servabant, infixae vero corporibus nihil vigoris perdebant, aut certe, si cecidissent in vanum, ilico frangebantur.

4.           dedit autem rebus ita flagrantibus grave momentum casus admodum inopinus. Scorpio genus tormenti, quem Onagrum sermo vulgaris appellat, e regione contra hostium aciem densam locatus, lapidem contorsit ingentem, qui licet humo frustra inlisus est visus, tamen ita eos metu exanimavit, ut stupore spectaculi novi cedentes e medio abire temptarent.

5.           sed bucinis optimatum monitu occinentibus instauratum est proelium, et pari modo res Romana superior stetit, nullo ferme alio telo vel funditoris amento in cassum excusso. agmina enim praeeuntium ductorum, quos rapiendi Valentis malis lucubrationibus quesiti cupiditas incendebat, secuti ceteri prae se ferebant aequiperasse discrimina potiorum: namque semineces aliqui aut magnis obtriti ponderibus vel confixi iaculis pectora volvebantur, non nulli scalas vehendo ascensumque in muros ex latere omni parantes sub oneribus ipsis obruebantur, contrusis per pronum saxis et columnarum fragmentis et cylindris.

6.           nec quemquam furentium cruoris horrenda species ad serum usque diem ab alacritate faciendi fortiter avertebat, hoc incitante quod etiam defensorum plurimos cadere diversis ictibus videntes eminus laetabantur. ita sine requie ulla vel modo pro moenibus et contra moenia ingentibus animis pugnabatur.

7.           et quia nullo ordine iam sed per procursus pugnabatur et globos, quod desperationis erat signum extremae, flexo in vesperam die cligressi omnes rediere ad tentoria tristes, inconsideratae dementiae alter alterum arguentes, quod non, ut suaserat antea Fritigernus, obsiclionales aerumnas ubique declinarunt.

1.           Conversi post haec per omne tempus noctis, ut aestivae non longum, ad vulnerum curas artesque medendi gentiles, redclita luce in varias consiliorum vias diducebantur, quorsum tenderent ambigentes, multisque dictatis et controversis occupare statuunt Perinthum, exinde quaeque divitiarum referta, docentibus omnia perfugis, etiam domorum nedum urbium interna noscentes. hanc secuti sententiam, quam utilem existimarunt, itineribus lentis, miscentes cuncta populationibus et incendiis, nullo renitente pergebant.

2.           Obsessi vero apud Hadrianopolim, post eorum abitum perceptum, cum vacare hoste loca proxima conpertae fidei nuntiassent exploratores: egressi media nocte, vitatis aggeribus publicis per nemorosa et devia, pars

Предыдущая Начало Следующая  

О нас admin

Adblock detector