Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 386

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 386

1.           inter has curarum moles inmensas imperatoris scripta suscipiebat adsidua monentis orantisque, ut ad se veniret et mente monstrantis obliqua rem publicam nec posse dividi nec debere, sed pro viribus quemque ei ferre suppetias fluctuanti, nimirum Galliarum indicans vastitatem.

2.           quibus subserebat non adeo vetus exemplum quod Diocletiano et eius collegae ut apparitores Caesares non resides, sed ultro citroque discurrentes obtemperabant et in Syria Augusti vehiculum irascentis per spatium mille passuum fere pedes antegressus est Galerius purpuratus.

3.           Advenit post multos Scudilo Scutariorum tribunus velamento subagrestis ingenii persuasionis opifex callidus. qui eum adulabili sermone seriis admixto solus omnium proficisci pellexit vultu adsimulato saepius replicando quod flagrantibus votis eum videre frater cuperet patruelis, siquid per inprudentiam gestum est remissurus ut mitis et clemens, participemque eum suae maiestatis adscisceret, futurum laborum quoque socium, quos Arctoae provinciae diu fessae poscebant.

4.           utque solent manum iniectantibus fatis hebetari sensus hominum et obtundi, his incelebris ad meliorum expectationem erectus egressusque Antiochia numine laevo ductante prorsus ire tendebat de fumo, ut proverbium loquitur vetus, ad flammam, et ingressus Constantinopolim tamquam in rebus prosperis et securis, editis equestribus ludis capiti Thoracis aurigae coronam inposuit ut victoris.

5.           Quo cognito Constantius ultra mortalem modum exarsit ac nequo casu idem Gallus de futuris incertus agitare quaedam conducentia saluti suae per itinera conaretur, remoti sunt omnes de industria milites agentes in civitatibus perviis.

6.           eoque tempore Taurus quaestor ad Armeniam missus confidenter nec appellato eo nec viso transivit. venere tamen aliqui iussu imperatoris administrationum specie diversarum, eundem ne commovere se posset, neve temptaret aliquid occulte custodituri, inter quos Leontius erat, postea urbi praefectus ut quaestor, et Lucillianus quasi domesticorum comes et Scutariorum tribunus nomine Bainobaudes.

7.           emensis itaque longis intervallis et planis cum Hadrianopolim introisset urbem Haemimontanam, Vscudamam antehac appellatam, fessasque labore diebus duodecim recreans vires conperit Thebaeas legiones in vicinis oppidis hiemantes consortes suos misisse quosdam, eum ut remaneret promissis fidis hortaturos et firmis, sui fiducia abunde per stationes locati confines, sed observante cura pervigili proximorum nullam videndi vel audiendi quae ferebant furari potuit facultatem.

8.           inde aliis super alias urgentibus litteris exire et decem vehiculis publicis, ut praeceptum est, usus relicto palatino omni praeter paucos tori ministros et mensae, quos avexerat secum, squalore concretus celerare gradum conpellebatur adigentibus multis, temeritati suae subinde flebiliter inprecatus, quae eum iam despectum et vilem arbitrio subdiderat infimorum.

9.           inter haec tamen per indutias naturae conquiescentis sauciabantur eius sensus circumstridentium terrore larvarum, interfectorumque catervae Domitiano et Montio praeviis correptum eum ut existimabat in somnis uncis furialibus obiectabant.

10.       solutus enim corporeis nexibus animus semper vigens motibus indefessis et cogitationibus subiectus et curis, quae mortalium sollicitant mentes, colligit visa nocturna, quas phantasias nos appellamus.

11.       Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita et imperio spoliari, itineribus interiectis permutatione iumentorum emensis venit Petobionem oppidum Noricorum, ubi reseratae sunt insidiarum

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector