Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 388

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 388

matreque Galla sorore Rufini et Cerealis, quos trabeae consulares nobilitarunt et praefecturae.

1.           fuit autem forma conspicuus bona, decente filo corporis membrorumque recta conpage, flavo capillo et molli, barba licet recens emergente lanugine tenera, ita tamen ut maturius auctoritas emineret, tantum a temperatis moribus Iuliani differens fratris, quantum inter Vespasiani filios fuit Domitianum et Titum.

2.           assumptus autem in amplissimum fortunae fastigium versabilis eius motus expertus est, qui ludunt mortalitatem nunc evehentes quosdam in sidera, nunc ad Cocyti profunda mergentes. cuius rei cum innumera sint exempla, pauca tactu summo transcurram.

3.           haec fortuna mutabilis et inconstans fecit Agathoclem Siculum ex figulo regem et Dionysium gentium quondam terrorem Corinthi litterario ludo praefecit.

4.           haec Adramyttenum Andriscum in fullonio natum ad Pseudophilippi nomen evexit et Persei legitimum filium artem ferrariam ob quaerendum docuit victum.

5.           eadem Mancinum post imperium dedit Numantinis, Samnitum atrocitati Veturium, et Claudium Corsis, substravitque feritati Carthaginis Regulum, istius iniquitate Pompeius post quaesitum Magni ex rerum gestarum amplitudine cognomentum ad spadonum libidinem in Aegypto trucidatur.

6.           et Eunus quidam ergastularius servus eluctavit in Sicilia fugitivos. quam multi splendido loco nati eadem rerum domina conivente Viriathi genua sunt amplexi vel Spartaci? quot capita, quae horruere gentes, funesti carnifices absciderunt? alter in vincula ducitur, alter insperatae praeficitur potestati, alius a summo culmine dignitatis excutitur.

7.           quae omnia si scire quisquam velit quam varia sint et adsidua, harenarum numerum idem iam desipiens et montium pondera scrutari putabit.

1.           Vtcumque potuimus veritatem scrutari, ea quae videre licuit per aetatem, vel perplexe interrogando versatos in medio scire, narravimus ordine casuum exposito diversorum: residua quae secuturus aperiet textus, pro virium captu limatius absolvemus, nihil obtrectatores longi, ut putant, operis formidantes. tunc enim laudanda est brevitas cum moras rumpens intempestivas nihil subtrahit cognitioni gestorum.

2.           Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo Apodemius quoad vixerat igneus turbarum incentor raptos eius calceos vehens equorum permutatione veloci, ut nimietate cogendi quosdam extingueret, praecursorius index Mediolanum advenit ingressusque regiam ante pedes proiecit Constantii velut spolia regis occisi Parthorum et perlato nuntio repentino, docente rem insperatam et arduam ad sententiam totam facilitate completam, hi qui summam aulam tenebant, omni placendi studio in adulationem ex more conlato virtutem felicitatemque imperatoris extollebant in Caelum, cuius nutu in modum gregariorum militum licet diversis temporibus duo exauctorati sunt principes, Veteranio nimirum et Gallus.

3.           quo ille studio blanditiarum exquisito sublatus inmunemque se deinde fore ab omni mortalitatis incommodo fidenter existimans confestim a iustitia declinavit ita intemperanter, ut Aeternitatem meam aliquotiens subsereret ipse

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector