АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 390

quibus exiguae res erant ad redimendam salutem aut nullae, damnabantur abrupte. ideoque et veritas mendaciis velabatur et valuere pro veris aliquotiens falsa.

10. Perductus est isdem diebus et Gorgonius, cui erat thalami Caesariani cura commissa, cumque eum ausorum fuisse participem concitoremque interdum ex confesso pateret, conspiratione spadonum iustitia concinnatis mendaciis obumbrata, periculo evolutus abscessit.

1.           Haec dum Mediolani aguntur, militarium catervae ab oriente perductae sunt Aquileiam cum aulicis pluribus, membris inter catenas fluentibus spiritum trahentes exiguum vivendique moras per aerumnas detestati multiplices. arcessebantur enim ministri fuisse Galli ferocientis perque eos Domitianus discerptus credebatur et Montius, et alii post eos acti in exitium praeceps.

2.           ad quos audiendos Arboreus missus est et Eusebius cubiculi tunc praepositus, ambo inconsideratae iactantiae, iniusti pariter et cruenti. qui nulla perspicacitate sine innocentium sontiumque differentia alios verberibus vel tormentis adflictos exulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis. impletisque funerum bustis reversi velut ovantes gesta rettulerunt ad principem erga haec et similia palam obstinatum et gravem.

3.           vehementius tunc et deinde Constantius quasi praescriptum fatorum ordinem convulsurus recluso pectore patebat insidiantibus multis. unde rumorum aucupes subito extitere conplures, honorum vertices ipsos ferinis morsibus adpetentes posteaque pauperes et divites indiscrete: non ut Cibyratae illi Verrini, tribunal unius legati lambentes, sed rei publicae membra totius per incidentia mala vexantes.

4.           inter quos facile Paulus et Mercurius eminebant: hic origine Persa, ille natus in Dacia: notarius ille, hic a ministro triclinii rationalis. et Paulo quidem, ut relatum est supra, Catenae inditum est cognomentum, eo quod in conplicandis calumniarum nexibus erat indissolubili ira, inventorum sese varietate dispendens, ut in conluctationibus callere nimis quidam solent artifices palaestritae.

5.           Mercurius somniorum appellatus comes, quod ut clam mordax canis interna saevitia submissius agitans caudam, epulis coetibusque se crebris inserens si per quietem quisquam, ubi fusius natura vagatur, vidisse aliquid amico narrasset, id venenatis artibus coloratum in peius patulis imperatoris auribus infundebat et ob hoc homo tamquam inexpiabili obnoxius culpae, gravi mole criminis pulsabatur.

6.           haec augente vulgatius fama tantum aberat, ut proderet quisquam visa nocturna, ut aegre homines dormisse sese praesentibus faterentur externis, maerebantque docti quidam, quod apud Atlanteos nati non essent, ubi memorantur somnia non videri, quod unde eveniat rerum scientissimis relinquamus.

7.           Inter has quaestionum suppliciorumque species diras in Illyrico exoritur alia clades ad multorum pericula ex verborum inanitate progressa. in convivio Africani Pannoniae secundae rectoris apud Sirmium poculis amplioribus madefacti quidam arbitrum adesse nullum existimantes licenter imperium praesens ut molestissimum incusabant: quibus alii optatam permutationem temporum adventare veluti e praesagiis adfirmabant, non nulli maiorum auguria sibi

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector