Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 392

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 392

amatae confinia progreditur nymphae.

1.           Arbetio qui adventus barbarorum nuntiaret non exspectans dum adessent, licet sciret orta bellorum, in occultas delatus insidias stetit immobilis malo repentino perculsus.

2.           namque improvisi e latebris hostes exiliunt et sine parsimonia quicquid offendi poterat, telorum genere multiplici configebant: nec enim resistere nostrorum quisquam potuit nec aliud vitae subsidium nisi discessu sperare veloci. quocirca vulneribus declinandis intenti inconposito agmine milites huc et illuc dispalantes terga ferienda dederunt. plerique tamen per angustas semitas sparsi periculoque praesidio tenebrosae noctis extracti revoluta iam luce redintegratis viribus agmini quisque proprio sese consociavit. in quo casu ita tristi et inopino abundans numerus armatorum et tribuni desiderati sunt decem.

3.           ob quae Alamanni sublatis animis ferocius incedentes secuto die prope munimenta Romana adimente matutina nebula lucem strictis mucronibus discurrebant frendendo minas tumidas intentantes. egressique repente Scutarii cum obiectu turmarum hostilium repercussi stetissent, omnes suos conspiratis mentibus ciebant ad pugnam.

4.           verum cum plerosque recentis aerumnae documenta terrerent et intuta fore residua credens haereret Arbetio, tres simul exsiluere tribuni, Arintheus agens vicem armaturarum rectoris et Seniachus qui equestrem turmam comitum tuebatur et Bappo ducens Promotos.

5.           Qui cum commissis sibi militibus pro causa communi velut propria Deciorum veterum exemplo instarque fluminis hostibus superfusi non iusto proelio sed discursionibus rapidis universos in fugam coegere foedissimam. qui dispersi laxatis ordinibus dumque elabi properant impediti corpora nudantes intecta gladiorum hastarumque densis ictibus truncabantur.

6.           multique cum equis interfecti iacentes etiam tum eorum dorsis videbantur innexi: quo viso omnes e castris effusi, qui prodire in proelium cum sociis ambigebant, cavendi inmemores proterebant barbaram plebem, nisi quos fuga exemerat morti, calcantes cadaverum strues et perfusi sanie peremptorum.

13. hocque exitu proelio terminato imperator Mediolanum ad hiberna ovans revertit et laetus.

1.           Exoritur iam hinc rebus adflictis haut dispari provinciarum malo calamitatum turbo novarum extincturus omnia simul, ni fortuna moderatrix humanorum casuum motum eventu celeri consummavit inpendio formidatum.

2.           cum diuturna incuria Galliae caedes acerbas rapinasque et incendia barbaris licenter grassantibus nullo iuvante perferrent, Silvanus pedestris militiae rector ut efficax ad haec corrigenda principis iussu perrexit Arbetione id maturari modis quibus poterat adigente, ut absenti aemulo quem superesse adhuc gravabatur periculosae molis onus impingeret.

3.           Dynamius quidam actuarius sarcinalium principis iumentorum commendaticias ab eo petierat litteras ad amicos ut quasi familiaris eiusdem esset notissimus. hoc inpetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, servabat epistulas ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.

4.           memorato itaque duce Gallias ex re publica discursante barbarosque propellente iam sibi diffidentes et trepidantes idem Dynamius inquietius agens ut versutus et in fallendo exercitatus fraudem comminiscitur inpiam subornatore et conscio,

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector