АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 393

ut iactavere rumores incerti, Lampadio praefecto praetorio, et Eusebio ex comite rei privatae, cui cognomentum erat inditum Mattyocopae, atque Aedesio ex magistro memoriae, quos ad consulatum ut amicos iunctissimos idem curarat rogari praefectus, et peniculo serie litterarum abstersa, sola incolumi relicta subscriptione alter multum a vero illo dissonans superscribitur textus: velut Silvano rogante verbis obliquis hortanteque amicos agentes intra palatium, vel privatos inter quos et Tuscus erat Albinus, aliique plures ut se altiora coeptantem et prope diem loci principalis aditurum iuvarent.

1.           Hunc fascem ad arbitrium figmenti conpositum, vitam pulsaturum insontis, a Dynamio susceptum praefectus imperatori, avido scrutari haec et similia, censuit offerendum… solus ingressus intimum capto e re tempore, deinde sperans ut pervigilem salutis eius custodem et cautum lectaque in consistorio astu callido consarcinata materia tribuni iussi sunt custodiri, et de provinciis duci privati, quorum epistulae nomina designabant.

2.           confestimque iniquitate rei percitus Malarichus Gentilium rector collegis adhibitis strepebat inmaniter circumveniri homines dicatos imperio per factiones et dolos minime debere proclamans, petebatque ut ipse relictis obsidum loco necessitudinibus suis, Mallobaude armaturarum tribuno spondente quod remeabit, velocius iuberetur ire ducturus Silvanum adgredi nihil tale conatum, quale insidiatores acerrimi concitarunt: vel contra se paria promittente Mallobaudem orabat properare permitti, haec quae ipse pollicitus est impleturum.

3.           testabatur enim id se procul dubio scire quod, siqui mitteretur externus, suopte ingenio Silvanus etiam nulla re perterrente timidior conposita forte turbabit.

4.           Et quamquam utilia moneret et necessaria, ventis tamen loquebatur incassum. namque Arbetione auctore Apodemius ad eum vocandum cum litteris mittitur inimicus bonorum omnium diuturnus et gravis. qui incidentia parvi ducens cum venisset in Gallias, dissidens a mandatis, quae proficiscenti sunt data, nec viso Silvano nec oblatis scriptis ut veniret admonito remansit adscitoque rationali quasi proscripti iamque necandi magistri peditum clientes et servos hostili tumore vexabat.

5.           inter haec tamen dum praesentia Silvani speratur et Apodemius quieta perturbat, Dynamius ut argumento validiore impie structorum adsereret fidem, conpositas litteras his concinentes, quas obtulerat principi per praefectum, ad tribunum miserat fabricae Cremonensis nomine Silvani et Malarichi, a quibus ut arcanorum conscius monebatur parare propere cuncta.

6.           qui cum haec legisset, haerens et ambigens dia quidnam id esset nec enim meminerat secum aliquando super negotio ullo interiore hos quorum litteras acceperat conlocutos epistulas ipsas per baiulum qui portarat, iuncto milite ad Malarichum misit obsecrans, ut doceret aperte quae vellet, non ita perplexe: nec enim intellexisse firmabat ut subagrestem et simplicem, quid significatum esset obscurius.

7.           haec Malarichus subito nanctus etiam tunc squalens et maestus suamque et popularis Silvani vicem graviter ingemiscens adhibitis Francis, quorum ea tempestate in palatio multitudo florebat, erectius iam loquebatur: tumultuabaturque patefactis insidiis retectaque iam fallacia, per quam ex confesso salus eorum adpetebatur.

8.           hisque cognitis statuit imperator dispicientibus consistorianis et militaribus universis in negotium praeterinquiri. cumque iudices fastidissent, Florentius Nigriniani filius agens tunc pro magistro officiorum, contemplans diligentius scripta apicumque pristinorum reliquias quasdam reperiens animadvertit, ut factum est, priore textu interpolato longe alia quam dictarat Silvanus, ex libidine consarcinatae falsitatis adscripta.

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector