Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 395

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 395

obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia praecedentia, quod in locis suis secunda substituunt, mirabamur illam sententiam Tullianam ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis et quamquam optatissimum est perpetuo fortunam quam florentissimam permanere, illa tamen aequalitas vitae non tantum habet sensum, quantum cum ex miseris et perditis rebus ad meliorem statum fortuna revocatur.

1.           Festinamus itaque itineribus magnis ut ambitiosus magister armorum ante adlapsum per Italicos de tyrannide ullum rumorem in suspectis finibus appareret. verum cursim nos properantes aeria quaedam antevolans prodiderat fama et Agrippinam ingressi invenimus cuncta nostris conatibus altiora.

2.           namque convena undique multitudine trepide coepta fundante coactisque copiis multis pro statu rei praesentis id aptius videbatur, ut ad imperatoris novelli per ludibriosa auspicia virium accessu firmandi sensum ac voluntatem dux flebilis verteretur: quo variis adsentandi figmentis in mollius vergente securitate nihil metuens hostile deciperetur.

3.           Cuius rei finis arduus videbatur. erat enim cautius observandum, ut adpetitus opportunitati optemperarent, nec praecurrentes eam nec deserentes. qui si eluxissent intempestive, constabat nos omnes sub elogio uno morte multandos.

4.           Susceptus tamen idem dux leniter adactusque, inclinante negotio ipso cervices, adorare sollemniter anhelantem celsius purpuratum, ut spectabilis colebatur et intimus: facilitate aditus honoreque mensae regalis adeo antepositus aliis, ut iam secretius de rerum summa consultaretur.

5.           aegre ferebat Silvanus ad consulatum potestatesque sublimes elatis indignis se et Vrsicinum solos post exsudatos magnos pro re publica labores et crebros ita fuisse despectos, ut ipse quidem per quaestiones familiarium sub disceptatione ignobili crudeliter agitatus commisisse in maiestatem arcesseretur, alter vero ab oriente raptus odiis inimicorum addiceretur: et haec adsidue clam querebatur et palam.

6.           terrebant nos tamen, cum dicerentur haec et similia, circumfrementia undique murmura causantis inopiam militis et rapida celeritate ardentis angustias Alpium perrumpere Cottiarum.

7.           In hoc aestu mentis ancipiti ad effectum tendens consilium occulta scrutabamur indagine sederatque tandem mutatis prae timore saepe sententiis, ut quaesitis magna industria cautis rei ministris, obstricto religionum consecratione conloquio Bracchiati sollicitarentur atque Cornuti, fluxioris fidei et ubertate mercedis ad momentum omne versabiles.

8.           firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios obscuritate ipsa ad id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensos solis ortu iam rutilo subitus armatorum globus erupit atque, ut solet in dubiis rebus audentior, caesis custodibus regia penetrata Silvanum extractum aedicula, quo exanimatus confugerat, ad conventiculum ritus Christiani tendentem densis gladiorum ictibus trucidarunt.

9.           Ita dux haut exilium meritorum hoc genere oppetit mortis metu calumniarum, quibus factione iniquorum inretitus est absens, ut tueri possit salutem ad praesidia progressus extrema.

10.       licet enim ob tempestivam illam cum armaturis proditionem ante Mursense proelium obligatum gratia retineret Constantium, ut dubium tamen et mutabilem verebatur, licet patris quoque Boniti praetenderet fortia facta Franci quidem, sed pro Constantini partibus in bello civili acriter contra Licinianos saepe versati.

11.       evenerat autem antequam huius modi aliquid agitaretur in Galliis, ut Romae in Circo maximo populus, incertum ratione quadam percitus an praesagio Silvanus devictus est magnis vocibus exclamaret.

12.       Igitur Silvano Agrippinae, ut relatum est, interfecto inaestimabili gaudio re cognita princeps insolentia coalitus et tumore, hoc quoque felicitatis suae prosperis cursibus adsignabat eo more, quo semper oderat fortiter facientes, ut

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector