Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 396

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 396

quondam Domitianus, superare tamen quacumque arte contraria cupiebat.

1.           tantumque abfuit laudare industrie gesta, ut etiam quaedam scriberet de Gallicanis intercepta thesauris, quos nemo attigerat. idque scrutari iusserat artius interrogato Remigio etiam tum rationario apparitionis armorum magistri, cui multo postea Valentiniani temporibus laqueus vitam in causa Tripolitanae legationis eripuit.

2.           post quae ita completa Constantius ut iam caelo contiguus casibusque imperaturus humanis magniloquentia sufflabatur adulatorum, quos augebat ipse spernendo proiciendoque id genus parum callentes ut Croesum legimus ideo regno suo Solonem expulisse praecipitem quia blandiri nesciebat, et Dionysium intentasse poetae Philoxeno mortem cum eum recitantem proprios versus absurdos et inconcinnos laudantibus cunctis solus audiret immobilis.

3.           quae res perniciosa vitiorum est altrix. ea demum enim laus grata esse potestati debet excelsae, cum interdum et vituperationi secus gestorum pateat locus.

1.           Iamque per securitatem quaestiones agitabantur ex more et vinculis catenisque plures ut noxii plectebantur. exurgebat enim effervens laetitia Paulus, tartareus ille delator, ad venenatas artes suas licentius exercendas, et inquirentibus in negotium consistorianis atque militaribus, et praeceptum est, Proculus admovetur eculeo, Silvani domesticus, homo gracilis et morbosus, metuentibus cunctis, ne vi nimia tormentorum levi corpore fatigato reos atrocium criminum promiscue citari faceret multos. verum contra quam speratum est contigit.

2.           memor enim somnii, quo vetitus erat per quietem, ut ipse firmavit, pulsare quendam insontem, usque ad confinia mortis vexatus nec nominavit nec prodidit aliquem sed adserebat factum Silvani constanter, id eum cogitasse quod iniit non cupiditate sed necessitate conpulsum, argumento evidenti demonstrans

3.           causam enim probabilem ponebat in medio multorum testimoniis claram, quod die quinto antequam infulas susciperet principatus, donatum stipendio militem Constanti nomine adlocutus est, fortis esset et fidus. unde apparebat quod, si praesumere fortunae superioris insignia conaretur, auri tam grave pondus largiretur ut suum.

4.           post hunc damnatorum sorte Poemenius raptus ad supplicium interiit, qui, ut supra rettulimus, cum Treveri civitatem Caesari clausissent Decentio, ad defendendam plebem electus est. tum Asclepiodotus et Lutto et Maudio Comites interempti sunt aliique plures, haec et similia perplexe temporis obstinatione scrutante.

1.           Dum has exitiorum communium clades suscitat turbo feralis, urbem aeternam Leontius regens multa spectati iudicis documenta praebebat in audiendo celer, in disceptando iustissimus, natura benivolus, licet auctoritatis causa servandae acer quibusdam videbatur et inclinatior ad damnandum.

2.           prima igitur causa seditionis in eum concitandae vilissima fuit et levis. Philoromum enim aurigam rapi praeceptum secuta plebs omnis velut defensura proprium pignus terribili impetu praefectum incessebat ut timidum, sed ille stabilis et erectus inmissis apparitoribus correptos aliquos vexatosque tormentis nec strepente ullo nec obsistente insulari

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector