Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 399

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 399

omnium votis, velut adsignatam tibi ab ipsa re publica stationem cura pervigili defensurus.

1.           Nemo post haec finita reticuit sed militares omnes horrendo fragore scuta genibus inlidentes quod est prosperitatis indicium plenum: nam contra cum hastis clipei feriuntur, irae documentum est et doloris immane quo quantoque gaudio praeter paucos Augusti probavere iudicium Caesaremque admiratione digna suscipiebant imperatorii muricis fulgore flagrantem.

2.           cuius oculos cum venustate terribiles vultumque excitatius gratum diu multumque contuentes, qui futurus sit colligebant velut scrutatis veteribus libris, quorum lectio per corporum signa pandit animorum interna. eumque ut potiori reverentia servaretur, nec supra modum laudabant nec infra quam decebat, atque ideo censorum voces sunt aestimatae, non militum.

3.           susceptus denique ad consessum vehiculi receptusque in regiam hunc versum ex Homerico carmine susurrabat. «ellabe porphyreos thanatos kai moira krataie.» Haec diem octavum iduum Novembrium gesta sunt cum Arbetionem consulem annus haberet et Lollianum.

4.           deinde diebus paucis Helena virgine Constanti sorore eidem Caesari iugali foedere copulata paratisque universis, quae maturitas proficiscendi poscebat, comitatu parvo suscepto kalendis Decembribus egressus est deductusque ab Augusto ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et Ticinum, itineribus rectis Taurinos pervenit, ubi nuntio percellitur gravi, qui nuper in comitatum Augusti perlatus de industria silebatur ne parata diffluerent.

5.           indicabat autem Coloniam Agrippinam, ampli nominis urbem in secunda Germania, pertinaci barbarorum obsidione reseratam magnis viribus et deletam.

6.           quo maerore perculsus velut primo adventantium malorum auspicio murmurans querulis vocibus saepe audiebatur: nihil se plus adsecutum quam ut occupatior interiret.

7.           cumque Viennam venisset, ingredientem optatum quidem et impetrabilem honorifice susceptura omnis aetas concurrebat et dignitas proculque visum plebs universa cum vicinitate finitima, imperatorem clementem appellans et faustum, praevia consonis laudibus celebrabat, avidius pompam regiam in principe legitimo cernens: communiumque remedium aerumnarum in eius locabat adventu, salutarem quendam genium adfulsisse conclamatis negotiis arbitrata.

8.           tunc anus quaedam orba luminibus cum percontando quinam esset ingressus, Iulianum Caesarem conperisset, exclamavit hunc deorum templa reparaturum.

1.           Proinde quoniam ut Mantuanus vates praedixit excelsus maius opus moveo maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto nunc tempestivum, ne inter procinctus ardentes proeliorumque varios casus ignota quibusdam expediens imitari videar desides nauticos, adtrita lintea cum rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et tempestates.

2.           ambigentes super origine prima Gallorum scriptores veteres notitiam reliquere negotii semiplenam, sed postea Timagenes et diligentia Graecus et lingua haec quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris. cuius fidem

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector