Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 403

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 403

hominum designabo.

1.           Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili luminumque torvitate terribiles, avidi iurgiorum et sublatius insolentes. nec enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo fortiore et glauca, peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa inflata cervice suffrendens ponderansque niveas ulnas et vastas admixtis calcibus emittere coeperit pugnos ut catapultas tortilibus nervis excussas.

2.           metuendae voces conplurium et minaces placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis maximeque apud Aquitanos poterit aliquis videri vel femina licet perquam pauper ut alibi frustis squalere pannorum.

3.           ad militandum omnis aetas aptissima et pari pectoris robore senex ad procinctum ducitur et adultus gelu duratis artubus et labore adsiduo multa contempturus et formidanda. nec eorum aliquando quisquam ut in Italia munus Martium pertimescens pollicem sibi praecidit, quos localiter murcos appellant.

4.           vini avidum genus, adfectans ad vini similitudinem multiplices potus et inter eos humiles quidam obtunsis ebrietate continua sensibus, quam furoris voluntariam speciem esse Catoniana sententia definivit, raptantur discursibus vagis, ut verum illud videatur quod ait defendens Fonteium Tullius Gallos post haec dilutius esse poturos quod illi venenum esse arbitrabantur.

5.           Hae regiones, praecipue quae confines Italicis, paulatim levi sudore sub imperium venere Romanum primo temptatae per Fulvium, deinde proeliis parvis quassatae per Sextium, ad ultimum per Fabium Maximum domitae. cui negotii plenus effectus asperiore Allobrogum gente devicta hoc indidit cognomentum.

6.           nam omnes Gallias, nisi qua paludibus inviae fuere, ut Sallustio docetur auctore, post decennalis belli mutuas clades Sulpicio, Marcello coss. Caesar societati nostrae foederibus iunxit aeternis. evectus sum longius sed remeabo tandem ad coepta.

1.           Domitiano crudeli morte consumpto Musonianus eius successor orientem praetoriani regebat potestate praefecti, facundia sermonis utriusque clarus. unde sublimius quam sperabatur eluxit.

2.           Constantinus enim cum limatius superstitionum quaereret sectas, Manichaeorum et similium, nec interpres inveniretur idoneus, hunc sibi commendatum ut sufficientem elegit: quem officio functum perite Musonianum voluit appellari, ante Strategium dictitatum, et ex eo percursis honorum gradibus multis ascendit ad praefecturam, prudens alia tolerabilisque provinciis et mitis et blandus sed ex qualibet occasione maximeque ex controversis litibus, quod nefandum est, et in totum lucrandi aviditate sordescens, ut inter alia multa evidenter apparuit in quaestionibus agitatis super morte Theophili Syriae consularis, proditione Caesaris Galli, impetu plebis promiscuae discerpti, ubi damnatis pauperibus, quos cum haec agerentur, peregre fuisse constabat, auctores diri facinoris exutis patrimoniis absoluti

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector