Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 406

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 406

1.           igitur Agrippinam ingressus non ante motus est exinde, quam Francorum regibus furore mitescente perterritis pacem firmaret rei publicae interim profuturam et urbem reciperet munitissimam.

2.           quibus vincendi primitiis laetus per Treveros hiematurus apud Senonas oppidum tunc oportunum abscessit. ubi bellorum inundantium molem umeris suis, quod dicitur, vehens scindebatur in multiplices curas, ut milites qui a solitis descivere praesidiis, reducerentur ad loca suspecta et conspiratas gentes in noxam Romani nominis disiectaret ac provideret, ne alimenta deessent exercitui per varia discursuro.

1.           Haec sollicite perpensantem hostilis adgreditur multitudo oppidi capiundi spe in maius accensa, ideo confidentes quod ei nec Scutarios adesse prodentibus perfugis didicerant, nec Gentiles, per municipia distributos ut commodius vescerentur quam antea.

2.           clausa ergo urbe murorumque intuta parte firmata ipse cum armatis die noctuque inter propugnacula visebatur et pinnas, ira exundante substridens cum erumpere saepe conatus paucitate praesentis manus impediretur. post tricesimum denique diem abiere barbari tristes inaniter stulteque cogitasse civitatis obsidium mussitantes.

3.           at, quod indignitati rerum est adsignandum, periclitanti Caesari distulit suppetias ferre Marcellus magister equitum agens in stationibus proximis, cum etiam si civitas absque principe vexaretur opposita multitudine malis obsidionalibus expediri deberet.

4.           hoc metu solutus efficacissimus Caesar providebat constanti sollicitudine, ut militum diuturno labori quies succederet aliqua licet brevis ad recreandas tamen sufficiens vires, quamquam ultima squalentes inopia terrae saepe vastitatae exigua quaedam victui congrua suggerebant.

5.           verum hoc quoque diligentia curato pervigili, adfusa laetiore spe prosperorum, sublato animo ad exsequenda plurima consurgebat.

1.           Primum igitur factuque difficile temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris [Lycurgi id] et axonibus Romam translatas diuque observatas sed senescentes paulatim reparavit Sylla dictator reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus adponit.

2.           id enim etiam Tusculanus Cato prudenter definiens, cui Censorii cognomentum castior vitae indidit cultus ґmagnaЄ inquit ґcura cibi, magna virtutis incuriaЄ.

3.           denique cum legeret libellum adsidue, quem Constantius ut privignum ad studia mittens manu sua conscripserat, praelicenter disponens, quid in convivio Caesaris inpendi deberet: phasianum et vulvam et sumen exigi vetuit et inferri, munificis militis vili et fortuito cibo contentus.

4.           Hinc contingebat ut noctes ad officia divideret tripertita, quietis et publicae rei et musarum, quod factitasse Alexandrum legimus Magnum; sed multo hic fortius. ille namque aenea concha supposita brachio extra cubile protento

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector