АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 408

sed tumescentes inedia sine respectu salutis armenta vel greges incursant, ita etiam illi cunctis quae diripuere consumptis fame urgente agebant aliquotiens praedas; interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.

1.           Haec per eum annum spe dubia, eventu tamen secundo per Gallias agebantur. in comitatu vero Augusti circumlatrabat Arbetionem invidia velut summa mox adepturum decora cultus imperatorii praestruxisse, instabatque ei strepens inmania comes Verissimus nomine arguens coram, quod a gregario ad magnum militiae culmen evectus hoc quoque non tentus ut parvo locum adpeteret principalem.

2.           sed specialiter eum insectabatur Dorus quidam ex medico Scutariorum, quem nitentium rerum centurionem sub Magnentio Romae provectum rettulimus accusasse Adelphium urbi praefectum ut altiora coeptantem.

3.           cumque res in inquisitionem veniret necessariisque negotio tentis obiectorum probatio speraretur tamquam per saturam subito cubiculariis suffragantibus, ut loquebatur pertinax rumor, et vinculis sunt exutae personae quae stringebantur ut consciae et Dorus evanuit et Verissimus ilico tacuit velut aulaeo deposito scenae.

1.           Isdem diebus adlapso rumore Constantius doctus obsesso apud Senonas Caesari auxilium non tulisse Marcellum, eum sacramento solutum abire iussit in larem. qui tamquam iniuria gravi perculsus quaedam in Iulianum moliebatur auribus Augusti confisus in omne patentibus crimen.

2.           ideoque cum discederet, Eutherius praepositus cubiculi mittitur statim post eum siquid finxerit convicturus. verum ille hoc nesciens mox venit Mediolanum strepens et tumultuans, ut erat vanidicus et amenti propior, admissus in consistorium Iulianum ut procacem insimulat, iamque ad evagandum altius validiores sibi pinnas aptare: ita enim cum motu quodam corporis loquebatur ingenti.

3.           haec eo fingente licentius Eutherius ut postulavit inductus iussusque loqui quod vellet, verecunde et modice docet velari veritatem mendaciis. magistro enim armorum, ut credebatur, cessante consulto industria vigili Caesarem obsessum apud Senonas diu barbaros reppulisse apparitoremque fidum auctori suo quoad vixerit fore obligata cervice sua spondebat.

4.           Res monuit super hoc eodem Eutherio pauca subserere forsitan non credenda ea re, quod, si Numa Pompilius vel Socrates bona quaedam dicerent de spadone dictisque religionum adderent fidem, a veritate descivisse arguebantur. sed inter vepres rosae nascuntur et inter feras non nullae mitescunt. itaque carptim eius praecipua, quae sunt conperta, monstrabo.

5.           natus in Armenia sanguine libero captusque a finitimis hostibus etiam tum parvulus abstractis geminis Romanis mercatoribus venundatus ad palatium Constantini deducitur: ubi paulatim adulescens rationem recte vivendi sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et scrupulosa acumine nimio praestans, inmensum quantum memoria vigens, benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator olim ex adulto… iamque maturum audiret honesta suadentem et recta, nulla vel venia certe digna peccasset.

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector