АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 410

inquisitione spectare iuncto ad audiendi societatem Vrsulo largitionum comite, severitatis itidem non inprobandae.

1.           exaggerato itaque negotio ad arbitrium temporum cum nihil post tormenta multorum inveniretur iudicesque haererent ambigui, tandem veritas respiravit oppressa et in abrupto necessitatis mulier Rufinum totius machinae confitetur auctorem, nec adulterii foeditate suppressa: statimque legibus contemplatis, prout poscebat ordo et iustitia ambos sententia damnavere letali.

2.           quo cognito Constantius fremens et tamquam vindicem salutis suae lugens extinctum missis equitibus citis Vrsulum redire ad comitatum minaciter iussit ac sistere veritati, sed ille spretis, qui prohibebant, perrupit intrepidus ingressusque consistorium ore et pectore libero docuit gesta: hacque fiducia linguis adulatorum occlusis et praefectum et se discrimine gravi subtraxit.

3.           Tunc illud apud Aquitanos evenit, quod latior fama vulgarat. veterator quidam ad lautum convivium rogatus et mundum, qualia sunt in his regionibus plurima, cum vidisset linteorum toralium par, duos clavos ita latissimos ut sibi vicissim arte ministrantium cohaererent, mensamque operimentis paribus tectam, anteriorem chlamydis partem utraque manu vehens intrinsecus structuram omnem ut amictus adornaverat principales: quae res patrimonium dives evertit.

4.           Malignitate simili quidam agens in rebus in Hispania ad cenam itidem invitatus cum inferentes vespertina lumina pueros exclamasse audisset ex usu ґvincamusЄ, verbum sollemne interpretatum atrociter, delevit nobilem domum.

5.           Haec taliaque ideo magis magisque crescebant, quod Constantius inpendio timidus semper se feriri sperabat, ut Dionysius tyrannus ille Siciliae, qui ob hoc idem vitium et tonstrices docuit filias, necui alieno ora committeret leviganda, aedemque brevem, ubi cubitare sueverat, alta circumdedit fossa eamque ponte solubili superstravit, cuius disiectos asseres et axiculos secum in somnum abiens transferebat eosdemque conpaginabat lucis initio processurus.

6.           inflabant itidem has malorum civilium bucinas potentes in regia ea re, ut damnatorum petita bona suis adcorporarent essetque materia per vicinitates eorum late grassandi.

7.           namque ut documenta liquida prodiderunt, proximorum fauces aperuit primus omnium Constantinus, sed eos medullis provinciarum saginavit Constantius.

8.           sub hoc enim ordinum singulorum auctores infinita cupidine divitiarum arserunt sine iustitiae distinctione vel recti, inter ordinarios iudices Rufinus primus praefectus praetorio, et inter militares equitum magister Arbetio, praepositusque cubiculi… anus quaestor, et in urbe Anicii, quorum ad avorum aemulationem posteritas tendens satiari numquam potuit cum possessione multo maiore.

1.           At Persae in oriente per furta et latrocinia potius quam, ut solebant antea, per concursatorias pugnas hominum praedas agitabant et pecorum, quis non numquam lucrabantur ut repentini, aliquotiens superati multitudine militum amittebant, interdum nihil prospicere prorsus quod poterat rapi permittebantur.

2.           Musonianus tamen praefectus praИtorio multis, ut ante diximus, bonis artibus eruditus, sed venalis et flecti a veritate pecunia facilis per emissarios quosdam fallendi perstringendique gnaros Persarum scitabatur consilia adsumpto in deliberationes huius modi Cassiano Mesopotamiae duce, stipendiis et discriminibus indurato diversis.

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector