Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 411

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 411

1.           qui cum fide concinente speculatorum aperte cognossent Saporem 3 in extremis regni limitibus suorum sanguine fuso multiplici aegre propulsare gentes infestas, Tamsaporem ducem parti nostrae contiguum occultis per ignotos milites temptavere conloquiis, ut si copiam fors dedisset, suaderet regi per litteras pacem tandem aliquando cum principe Romano firmare, ut hoc facto latere ab omni securus perduelles advolaret adsiduos.

2.           paruit Tamsapor hisque fretus refert ad regem, quod bellis acerrimis Constantius inplicatus pacem postulat precativam. dumque ad Chionitas et Eusenos haec scripta mittuntur, in quorum confiniis agebat hiemem Sapor, tempus interstitit longum.

1.           Haec dum per Eoas partes et Gallias pro captu temporum disponuntur, Constantius quasi recluso Iani templo stratisque hostibus cunctis Romam visere gestiebat post Magnenti exitium absque nomine ex sanguine Romano triumphaturus.

2.           nec enim gentem ullam bella cientem per se superavit, aut victam fortitudine suorum conperit ducum, vel addidit quaedam imperio, aut usquam in necessitatibus summis primus vel inter primos est visus, sed ut pompam nimis extentam rigentiaque auro vexilla et pulchritudinem stipatorum ostenderet agenti tranquillius populo haec vel simile quicquam videre nec speranti umquam nec optanti:

3.           ignorans fortasse quosdam veterum principum in pace quidem lictoribus fuisse contentos, ubi vero proeliorum ardor nihil perpeti poterat segne, alium anhelante rabido flatu ventorum lenunculo se commisisse piscantis 2, alium ad Deciorum exempla vovisse pro re publica spiritum 3, alium hostilia castra per semet ipsum cum militibus infimis explorasse 4, diversos denique actibus inclaruisse magnificis, ut glorias suas posteritati celebri memoria commendarent.

4.           Vt igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis cuilibet munera reddita, secunda Orfiti praefectura, transcurso Ocriculo, elatus honoribus magnis stipatusque agminibus formidandis tamquam acie ducebatur instructa, omnium oculis in eo contuitu pertinaci intentis.

5.           cumque urbi propinquaret, senatus officia reverendasque patriciae stirpis effigies ore sereno contemplans non ut Cineas ille Pyrri legatus in unum coactam multitudinem regum sed asylum mundi totius adesse existimabat.

6.           unde cum se vertisset ad plebem, stupebat, qua celeritate omne quod ubique est hominum genus confluxerit Romam. et tamquam Euphratem armorum specie territurus aut Rhenum altrinsecus praeeuntibus signis insidebat aureo solus ipse carpento fulgenti claritudine lapidum variorum, quo micante lux quaedam misceri videbatur alterna.

7.           eumque post antegressos multiplices alios purpureis subtegminibus texti circumdedere dracones hastarum aureis gemmatisque summitatibus inligati, hiatu vasto perflabiles et ideo velut ira perciti sibilantes caudarumque volumina relinquentes in ventum.

8.           et incedebat hinc inde ordo geminus armatorum clipeatus atque cristatus corusco lumine radians, nitidis loricis indutus, sparsique cataphracti equites, quos clibanarios dictitant, [personati] thoracum muniti tegminibus et limbis ferreis cincti, ut Praxitelis manu polita crederes simulacra, non viros: quos lamminarum circuli tenues apti corporis flexibus ambiebant per omnia membra diducti ut, quocumque artus necessitas commovisset, vestitus congrueret iunctura cohaerenter aptata.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector