Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 414

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 414

ad corripiendos aliquos, septem a Barbatione petierat naves ex his, quas velut transiturus amnem ad conpaginandos paraverat pontes: qui, nequid per eum impetraretur, omnes incendit.

1.           doctus denique exploratorum delatione recens captorum aestate iam torrida fluvium vado posse transiri, hortatus auxiliares velites cum Bainobaude Cornutorum tribuno misit, facinus memorabile si iuvisset fors patraturos, qui nunc incedendo per brevia aliquotiens scutis in modum alveorum subpositis nando ad insulam venere propinquam egressique promiscue virile et muliebre secus sine aetatis ullo discrimine trucidabant ut pecudes, nanctique vacuas lintres per eas licet vacillantes evecti huius modi loca plurima perruperunt et, ubi caedendi satietas cepit, opimitate praedarum onusti, cuius partem vi fluminis amiserunt, rediere omnes incolumes.

2.           hocque conperto residui Germani, ut infido praesidio insularum relicto, ad ulteriora necessitudines et fruges opesque barbaricas contulerunt.

3.           conversus hinc Iulianus ad reparandas Tres tabernas, munimentum ita cognominatum, haut ita dudum obstinatione subversum hostili quo aedificato constabat ad intima Galliarum, ut consueverant, adire Germanos arceri et opus spe celerius consummavit et victum defensoribus ibi locandis ex barbaricis messibus non sine discriminis metu collectum militis manu condidit ad usus anni totius.

4.           nec sane hoc solo contentus sibi quoque viginti dierum alimenta parata collegit. libentius enim bellatores quaesito dexteris propriis utebantur admodum indignati, quoniam ex commeatu, qui eis recens advectus est, ideo nihil sumere potuerunt quod partem eius Barbatio, cum transiret iuxta, superbe praesumpsit: residuum quod superfuit congestum in acervum exussit, quae utrum ut vanus gerebat et demens, an mandatu principis confidenter nefanda multa temptabat usque in id temporis latuit.

5.           Illud tamen rumore tenus ubique iactabatur quod Iulianus non levaturus incommoda Galliarum electus est, sed ut possit per bella deleri saevissima, rudis etiam tum ut existimabatur et ne sonitum quidem duraturus armorum.

6.           Dum castrorum opera mature consurgunt militisque pars stationes praetendit agrarias, alia frumenta insidiarum metu colligit caute, multitudo barbarica rumorem nimia velocitate praeversa Barbationem cum exercitu quem regebat, ut praedictum est, Gallico vallo discretum impetu repentino adgressa sequensque fugientes ad usque Rauracos et ultra quoad potuit, rapta sarcinarum et iumentorum cum calonibus parte maxima redit ad suos.

7.           et ille tamquam expeditione eventu prospero terminata milite disperso per stationes hibernas ad comitatum imperatoris revertit crimen conpositurus in Caesarem ut solebat.

1.           Quo dispalato foedo terrore Alamannorum reges Chonodomarius et Vestralpus, Vrius quin etiam et Vrsicinus cum Serapione et Suomario et Hortario in unum robore virium suarum omni collecto consedere prope urbem Argentoratum, extrema metuentem Caesarem arbitrati retrocessisse cum ille tum etiam perficiendi munimenti studio stringeretur.

2.           erexit autem confidentiam caput altius adtollentem Scutarius perfuga, qui commissi criminis metuens poenam transgressus ad eos post ducis fugati discessum armatorum tredecim milia tantum remansisse cum Iuliano docebat is

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector