Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 416

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 416

1.           addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina recordantibus quod anno nuper emenso Romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus nec visus est quisquam laris sui defensor nec obvius stetit sed concaede arborum densa undique semitis clausis sidere urente brumali aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso nec resistere ausi nec apparere pacem impetraverunt suppliciter obsecrantes.

2.           sed nullus mutatam rationem temporis aduertebat quod tunc tripertito exitio premebantur imperatore urgente per Raetias, Caesare proximo nusquam elabi permittente, finitimis, quos hostes fecere discordiae, modo non occipitia conculcantibus hinc indeque cinctorum. postea vero pace data discesserat imperator et sedata iurgiorum materia vicinae gentes iam concordabant et turpissimus ducis Romani digressus ferociam natura conceptam auxit in maius.

3.           alio itidem modo res est adgravata Romana ex negotio tali. regii duo fratres vinculo pacis adstricti, quam anno praeterito impetraverant a Constantio, nec tumultuare nec commoveri sunt ausi. sed paulo postea uno ex his Gundomado, qui potior erat fideique firmioris, per insidias interempto omnis eius populus cum nostris hostibus conspiravit et confestim Vadomarii plebs ipso invito, ut adserebat agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit.

4.           Cunctis igitur summis infimisque adprobantibus tunc oportune congrediendum nec de rigore animorum quicquam remittentibus exclamavit subito signifer ґperge, felicissime omnium Caesar, quo te fortuna prosperior ducit: tandem per te virtutem et consilia militare sentimus. i praevius ut faustus antesignanus et fortis: experieris, quid miles sub conspectu bellicosi ductoris testisque individui gerendorum, modo adsit superum numen, viribus efficiet excitatisЄ.

5.           his auditis cum nullae laxarentur indutiae, promotus exercitus prope collem advenit molliter editum, opertum segetibus iam maturis, a superciliis Rheni haut longo intervallo distantem: e cuius summitate speculatores hostium tres equites exciti subito nuntiaturi Romanum exercitum adventare festinarunt ad suos, unus vero pedes, qui sequi non potuit, captus agilitate nostrorum indicavit per triduum et trinoctium flumen transisse Germanos.

6.           quos cum iam prope densantes semet in cuneos nostrorum conspexere ductores, steterunt vestigiis fixis, antepilanis hastatisque et ordinum primis velut insolubili muro fundatis et pari cautela hostes stetere cuneati.

7.           cumque ita ut ante dictus docuerat perfuga, equitatum omnem a dextro latere sibi vidissent oppositum, quicquid apud eos per equestres copias praepollebat, in laevo cornu locavere confertum. isdemque sparsim pedites miscuere discursatores et leves profecto ratione tuta poscente.

8.           norant enim licet prudentem ex equo bellatorem cum clibanario nostro congressum frena retinentem et scutum, hasta una manu vibrata, tegminibus ferreis abscondito bellatori nocere non posse, peditem vero inter ipsos discriminum vertices, cum nihil caveri solet praeter id quod occurrit, humi occulte reptantem latere forato iumenti incautum rectorem praecipitem agere levi negotio trucidandum.

9.           hoc itaque disposito dextrum sui latus struxere clandestinis insidiis et obscuris. ductabant autem populos omnes pugnaces et saevos Chonodomarius et Serapio potestate excelsiores ante alios reges.

10.       et Chonodomarius quidem nefarius belli totius incentor, cuius vertici flammeus torulus aptabatur, anteibat cornu sinistrum audax et fidens ingenti robore lacertorum, ubi ardor proelii sperabatur inmanis, equo spumante sublimior, erectus in iaculum formidandae vastitatis armorumque nitore conspicuus, antea strenuus et miles et utilis praeter ceteros ductor.

11.       latus vero dextrum Serapio agebat etiam tum adultae lanuginis iuvenis, efficacia praecurrens aetatem: Mederichi fratris Chonodomarii filius, hominis quoad vixerat perfidissimi: ideo sic appellatus, quod pater eius diu obsidatus pignore tentus in Galliis doctusque Graeca quaedam arcana hunc filium suum Agenarichum genitali vocabulo dictitatum

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector