АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 418

vocibus magnis, et cum cornu sinistrum altius gradiens urgentium tot agmina Germanorum vi nimia pepulisset, iretque in barbaros fremens, equites nostri cornu tenentes dextrum, praeter spem incondite discesserunt, dumque primi fugientium postremos inpediunt, gremio legionum protecti fixerunt integrato proelio gradum.

1.           hoc autem exinde acciderat, quod dum ordinum restituitur series, cataphracti equites viso rectore suo leviter vulnerato et consorte quodam per cervicem equi labentis pondere armorum oppresso dilapsi qua quisque poterat peditesque calcando cuncta turbassent, ni conferti illi sibique vicissim innixi stetissent immobiles. igitur cum equites nihil praeter fugae circumspectantes praesidia vidisset longius Caesar, concito equo eos velut repagulum quoddam cohibuit.

2.           quo agnito per purpureum signum draconis, summitati hastae longioris aptatum velut senectutis pendentis exuvias, stetit unius turmae tribunus et pallore timoreque perculsus ad aciem integrandam recurrit.

3.           utque in rebus amat fieri dubiis, eosdem lenius increpans Caesar ґquoЄ inquit ґcedimus, viri fortissimi? an ignoratis fugam, quae salutem numquam repperit, inriti conatus stultitiam indicare? redeamus ad nostros, saltim gloriae futuri participes, si eos pro re publica dimicantes reliquimus inconsulteЄ.

4.           haec reverenter dicendo reduxit omnes ad munia subeunda bellandi imitatus salva differentia veterem Syllam, qui cum contra Archelaum Mithridatis ducem educta acie proelio fatigabatur ardenti, relictus a militibus cunctis cucurrit in ordinem primum raptoque et coniecto vexillo in partem hostilem ґiteЄ dixerat ґsocii periculorum electi et scitantibus ubi relictus sim imperator, respondete nihil fallentes: solus in Boeotia pro omnibus nobis cum dispendio sanguinis sui decernensЄ.

5.           Proinde Alamanni pulsis disiectisque equitibus nostris primam aciem peditum incesserunt, eam abiecta resistendi animositate pulsuri.

6.           sed postquam comminus ventum est, pugnabatur paribus diu momentis. Cornuti enim et Bracchiati usu proeliorum diuturno firmati eos iam gestu terrentes barritum ciere vel maximum: qui clamor ipso fervore certaminum a tenui susurro exoriens paulatimque adulescens ritu extollitur fluctuum cautibus inlisorum: iaculorum deinde stridentium crebritate hinc indeque convolante pulvis aequali motu adsurgens et prospectum eripiens arma armis corporaque corporibus obtrudebat.

7.           sed violentia iraque inconpositi barbari in modum exarsere flammarum nexamque scutorum conpagem, quae nostros in modum testudinis tuebatur, scindebant ictibus gladiorum adsiduis.

8.           quo cognito opitulatum conturmalibus suis celeri cursu Batavi venere cum regibus formidabilis manus, extremae necessitatis articulo circumventos, si iuvisset fors, ereptura torvumque canentibus classicis adultis viribus certabatur.

9.           verum Alamanni bella alacriter ineuntes altius anhelabant velut quodam furoris adfectu opposita omnia deleturi. spicula tamen verrutaque missilia non cessabant ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus mucro feriebat contra mucronem et loricae gladiis findebantur, et vulnerati nondum effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant.

10.       pares enim quodam modo coivere cum paribus, Alamanni robusti et celsiores, milites usu nimio dociles: illi feri et turbidi, hi quieti et cauti: animis isti fidentes, grandissimis illi corporibus freti.

11.       resurgebat tamen aliquotiens armorum pondere pulsus loco Romanus lassatisque inpressus genibus laevum reflectens poplitem barbarus subsidebat hostem ultro lacessens, quod indicium est obstinationis extremae.

12.       exiluit itaque subito ardens optimatium globus, inter quos decernebant et reges, et sequente vulgo ante alios agmina nostrorum inrupit et iter sibi aperiendo ad usque Primanorum 14 legionem pervenit locatam in medio quae

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector