Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 420

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 420

1.           quibus visis conpulsus ad ultimos metus ultro se dedit solus egressus comitesque eius ducenti numero et tres amici iunctissimi, flagitium arbitrati post regem vivere, vel pro rege non mori, si ita tulerit casus, tradidere se vinciendos.

2.           utque nativo more sunt barbari humiles in adversis disparesque in secundis, servus alienae voluntatis trahebatur pallore confusus claudente noxarum conscientia linguam, inmensum quantum ab eo differens qui post feros lugubresque terrores cineribus Galliarum insultans multa minabatur et saeva.

3.           Quibus ita favore superni numinis terminatis post exactum iam diem occinente liticine revocatus invitissimus miles prope supercilia Rheni tendebat scutorumque ordine multiplicato vallatus victu fruebatur et somno.

4.           ceciderunt autem in hac pugna Romani quidem CCXL et III, rectores vero IIII: Bainobaudes Cornutorum tribunus adaeque Laipso et Innocentius cataphractarios ducens et vacans quidam tribunus cuius non suppetit nomen: ex Alamannis vero sex milia corporum numerata sunt in campo constrata et inaestimabiles mortuorum acervi per undas fluminis ferebantur.

5.           tunc Iulianus ut erat fortuna sui spectatior meritisque magis quam imperio potens, Augustus adclamatione concordi totius exercitus appellatus ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans.

6.           et ut augeret eventus secundi laetitiam, concilio convocato propositisque praemiis, propitio ore Chonodomarium sibi iussit offerri. qui primo curvatus, deinde humi suppliciter fusus gentilique prece veniam poscens bono animo esse est iussus.

7.           et diebus postea paucis ductus ad comitatum imperatoris missusque exinde Romam in castris peregrinis, quae in monte sunt Caelio, morbo veterni consumptus est.

8.           His tot ac talibus prospero peractis eventu in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, inrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens, quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos.

9.           interque exaggerationem inanium laudum ostentationemque aperte lucentium inflabant ex usu imperatorem suopte ingenio nimium quicquid per omnem terrae ambitum agebatur felicibus eius auspiciis adsignantes.

10.       quocirca magniloquentia elatus adulatorum tunc et deinde edictis propositis adroganter satis multa mentiebatur, se solum, cum gestis non adfuisset, et dimicasse et vicisse et supplices reges gentium erexisse aliquotiens scribens, et si verbi gratia eo agente tunc in Italia dux quidam egisset fortiter contra Persas, nulla eius mentione per textum longissimum facta laureatas litteras ad provinciarum damna mittebat, se inter primores versatum cum odiosa sui iactatione significans.

11.       exstant denique eius edicta in tabulariis principis publicis condita… delata narrandi extollendique semet in caelum. ab Argentorato cum pugnaretur mansione quadragesima disparatus, describens proelium aciem ordinasse et stetisse inter signiferos et barbaros fugasse praecipites sibique oblatum falso indicat Chonodomarium pro rerum indignitas super Iuliani gloriosis actibus conticescens, quos sepelierat penitus ni fama res maximas vel obumbrantibus plurimis silere nesciret.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector